Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 158
144
RERUM ISLANDICARUM
167 bibus perlustratis Anno 1000, peracta scilicet pugna Griphis-
voldensi, qua Olaus Triggonis, Norvegiæ Rex, expugnatus est,
in Norvegiam rediit. Præfuit Norvegiæ regno Dux Ericus, Ha-
quini Apostatæ filius, qui Olaum Tryggonem å se potissimum
victum gloriari solebat. Ericiani quoque de sua virtute multa 5
jactitabant; å quibus Regia Norvegi navis (serpentis Longi
nornen gessit), alioqui invicta, fuisset nihilominus devicta.
Ad quæ hic Ormerus respondere interdum solebat: Se in
Regia navi pugnante Ericianos tanto ægrius, vel minus cito,
victoriå potituros1 fuisse. Hine Ormerus apud Ducem Ericum 10
mox delatus est, ut qui dixisset: Ego si in Regia navi pugnassem,
non vicisset Ericus. Ormerus igitur huius temerarii dicti å Duce
postulatus negat sic locutum; sed tanto ægrius victurum fuisse
Ericum dicebam, inquit, si mihi in regia Olaviani navi pugnare
contigisset. Quid vero te operæ, ait Ericus, hominem unum 15
allaturum fuisse credis contra nos, quibus tot tantique viri
resistere nequibant, quales sc. in ea pugna Rex Olaus secum
adduxerat. Cæterum age, quid possis, experiamur; solus tu
solitaria navi usus contra quindecim alias, justo remigum nu-
mero instructas, depugnabis. Id vero penes te est, ut periclitere, 20
inquit Ormerus; ego certé non nisi victus palmas porrigam.
Naves accinguntur, armantur; Ormerus palum seu clavam ligneam
bene crassam sibi armorum loco deligit, longam ulnas 13. Cum
igitur jam å 15 instructissimis navib(us) acerrimé peteretur, is
tanto animi fervore, tam incomparabili corporis robore et 25
agilitate restitit et clavam torsit, ut brevi temporis spacio 7
collusorum naves comminutas submergeret. Ibi tum Ormerum
Ericus inclamans per omnia sacra obtestatur et rogat, ut pugna
desistat. Quo facto, iis qui ob 7 naufragia inter navium tabulas
periclitabantur, subventum est. Posteå vero mandat Er. ut cum 30
60 armatis viris Ormer. in lata campi planicie congrediatur.
168 Quæ res similem habuit exitum: Cunctos namque Ormeri clava
adeo perterrefeeit, ut is nec unico vulnere accepto, ipso Erico
judice, victor abiret, ubi demum agnovit et fassus est Dux E.,
si in Olavianå navi Ormerus pugnasset, invictam futuram fuisse. 35
Nec dum horum experimentorum finis. Quin et Olavianæ navis
jam laceræ expeditam Carinam jubet suorum quam possent
1 victuros ed., corr. AJ.