Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 159
LIBER SECUNDUS
145
paucissimi humeris attollant. Non poterant pauciores 60. Fuerat
enim isto seculo peculiaris navis istius magnitudo: traduntque
in singulis lateribus scalmos ac columbaria 52 habuisse, Carinam
vero ipsam 72 ulnarum longam. Quam ubi jam 60 viri humeris
5 vix sustinebant, jubet Ericus horum medium Ormerum sisti;
deinde ut se alii subducant, mandat. Solus igitur relictus Or-
merus Carinam humero sustinuit, et ter promoto pede seu tria
vestigia progressus humi lenté deposuit. Reliqua omitto, quæ
idem Ormerus patrasse fertur, eumque his commemoratis con-
10 tentum esse jubeo.
Genealogia 13.
Heliodorus Snorronis.
Nobilis quidam Norvegiæ Thorolfus Mostrarschegg, Islandiæ
occidentalis incola factus est, de quo supra; hujus filius
15 Thorsteinus Thorscabytur, quasi \i&v6yay°v dicas.
Thorgrimus
I
Snorro, Cogn. Gode
I
1
Heliodorus.
Haraldus Sigvardi f. nornen habuit quidam Regum Norveg.
20 circa annum 1047. Qui °b bella in exteris gesta fulmen septem-
trionis solet å quibusdam appellari. Is in exteris duos habuit
Islandos fidissimos Achates omniumque laborum ac periculorum,
etiam carceris Constantinopolitani, socios; ubi Draconi immanis-
simo objecti, qui ex morticiniis uberrimis vivebat, eundem animo
25 et robore freti, jugulo exiguo cultello, quem in veste latentem
Haraldus gerebat, aperto, superabant. Nornen uni sociorum
Vlfo, qui Haraldi Aulæmagister fuit, Stallare; cujus mentio fuit
supra, Genealogiæ 5. Heliodorus ejusdem Regis signifer; de
quo hic pauca. Nam postquam is integros annos 17 fidelissimé
30 Haraldo militasset, visus sibi est Regiam in se benevolentiam
minorem quam sperabat experiri, jamque patriam invisendi
veniam rogabat; eumque abiturientem Haraldus rogaret, num-
IO BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X