Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 160
146
RERUM ISLANDICARUM
quid mercimoniorum secum asportaret? Ornnia, inquit Helio-
dorus, mea mecum, quæ vides, porto. Significans se ex tot an-
norum militiå nihil nisi indumentum retulisse.
Rex igitur naviculam vulgaribus mercibus onustam Helio-
doro impertivit, quod vile satis visum est, ejus seculi respectu, 5
tam diuturnæ militiæ præmium; et Heliodorus patriam invisit;
qui quomodo postea in Norvegiam reversus Regio favore prope
exciderit, dicendum. Mutarat forte uterque animum, sed Rex
simultatem levibus indiciis designavit. Nam et Heliodorum sæ-
pius vili de causa objurgavit et stipendia distribuens nihilo pluris 10
Heliodorum fecit quam tyrones; argentum erat adulterinum, id
quod tamen metu Regis aulici mussitabant. Ast Heliodorus
oblatos nummos humi projecit, irati Domini adulterinum argen-
tum aspernatus. Accidit autem paulo post, ut Regi iter aliquod
longiusculum mari conficiendum esset, ad quod Heliodorum15
170 postulabat, ut de more Regiæ navis Navarchum ageret. Is quam-
vis primum recusaret, tamen cum negaret Rex quicquam serii
habere, quæ inter illos intercesserant simultates, Heliodorus
Navigium ingressus est. Cum vero inter navigandum scopulos
vadosos obvios haberent, imperat clavum tenenti Navarchus, ut20
scopulos declinet. Ast Rex rectå pergere mandat, Heliodorus
vero ad latus cursum flectere. Rectå, inquit iterum Rex, pergito.
Istaque contraria mandata ter aut sæpius iterant. Regis manda-
tum prævaluit, et carina scopulo illisa pessundata est. Nautæ
autem å sociis navibus instanti periculo erepti; nandi siquidem 25
arte omnes aut plerique Norvegi id temporis pollebant, ii, in-
quam, quos Rex aula dignabatur; qua confidentia etiam Rex
præsens periculum contempsit. Id vero Haraldus Rex in Helio-
dori contumeliam fecerat, ut existimarent alii Navarchi ignaviå
scopulo navim fuisse illisam. In littus vicinum descendunt; Na-30
vim Regiam non exiguå opera reparant. Ibi tum Heliodorus
Navarchiam serio resignat; cum et stipendiis fraudatus esset, et
hac studiosa Regis contentione aliorum opprobriis fuisset ex-
positus. Rex, ne Heliodorum amitteret, 12 Marcas argenti de-
fæcati mox promit. Denegat nihilominus in posterum Regi35
operam suam Heliodorus, nisi mox peculiari navigio ipsum
ornaret. Obsequitur Rex, sed invitus: Nobiles enim tantum
propriis navigiis usi Regem secuti sunt in hoc itinere. Rex tamen