Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 161
LIBER SECUNDUS
147
nobilium unum sibi deposcit, Svenonem de Lyrgio, ut relictå
suå navi Regiam conscendat Regique å consiliis esset. Novus hic,
Sveno inquit, delatus honos; sed navi meå quidnam fiet? Helio-
doro Snorronis ea cedet, ait Rex. Non putaram, inquit Sveno,
5 Islandos nobilibus Norvegiæ naves prærepturos, et quidem pro-
prias. At tu jam, mi Sveno, mihi morem gere, inquit Haraldus.
Nam et Heliodorus suæ nobilitatis argumenta proferre potest.
Pergunt igitur in cæpto itinere; et paulo post apud VVichen-
ses læta convivia agitant. Ibi Sveno navem suam clam repetit,
10 nautis in fluctus projectis. Qui enatantes convivium mox in-
gressi de injuriå Navarcho suo Heliodoro conqueruntur, Helio-
dorus Regi. Rex per nuncios navim repeti curat. Ast tandem
Svenonis præcibus motus navem ab Heliodoro certo avro re-
demit, solvitque precium præter auri lib. 4, quæ restabant.
15 Sequentem hyemem Nidrosiæ peragunt; et Heliodorus solutionis
moram fert tacitus, sed et Rex ægré soluturus fuit. Porro Helio-
dorus instante jam æstate iter in Islandiam adornat; ubi demum
tempus postulare ait, ut Rex Haraldus reliquum aurum solveret.
Haraldus de die in diem procrastinando nihil solvit. Venti se-
20 cundi spirant; et Heliodorus Navigium summo portu subducit,
indeque acatio terram noctu repetit; quæ eo anni tempore minimé
opaca fuit. Vrbem armatus ingreditur, cumque domus et antra
probe cognita haberet, Regium cubile intrat; et districto gladio
debitum reliquum poscit. Rex autem, quod aurum in leeto non
25 haberet, rogat matutinum tempus expectet. Omnem ille moram
recusans armillam auream in reginæ dextra conspectam tradi
sibi postulat. Rex, quia armilla debitum superare visa, dåre
tardat. Nullo, inquit exactor, subterfugio locus. Qui sis Haralde,
novi; et pro eo nunc tecum agam, nisi continuo armillam dederis.
30 Regina minacem formidans gladium armillam exponi suadet;
et Heliodorus in hunc modum voti compos factus vale leviter
dicto navim suam festinus repetit. Quo jam abeunte, Rex emis-
sarios in Heliodori necem classico convocat. Nec enim id prius
ausus est: Si quis enim in præsenti Heliodoro vim parasset, ipsi
35 vis primum Regi metuenda fuisset. Tres itaque naves longas
expediunt et Heliodorum remis et velis nixi insequuntur. Quem
jam citius eorum conspectui vela et venti subduxerunt Patriæque
restituerunt. Vixit occidentalis Islandiæ laudabilis civis, in prædio
Islandorum
nobilitas
Norvego-
rum proposita
171
172
i o*