Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 162
148
RERUM ISLANDICARUM
Hiardarholltt, ad multam senectutem, usque ad annum 1163,
si in annalibus menda non est. Anno 1047, quo Haraldus Sig-
vardus Regnum Norveg. adiit, traditur Heliodorus 17 an. in
exteris eidem Haraldo militasse. Anno igitur 1030 militiam
illam ingressus fuerat. A quo ad 1163 sunt 133 anni, quibus
adde Heliod. adolescentiam, et videbis plusquam 140 an. com-
plevisse. Ad quam ætatem contulisse primum videtur corporis
optima constitutio, sanitas et valetudo firmissima; deinde nihilo-
minus animi constantia et affectuum fræni, nulla ratione laxati
unquam; lætis enim non gaudebat, nec ringebatur adversis;
nulla res, nullum periculum frontem, cibi somnivé modum Helio-
doro mutavit; adeo ut quod de suo Catone Lucanus, idem nostri
de suo Heliodoro canere voluerint.
----Hæc duri immota Catonis
Secta fuit; servare modum, finemque tenere,
Naturamque sequi. ------
Iustitiæ cultor; rigidi servator honesti
In commune bonus. Nullosque Catonis in actus
Surrepsit partemvé tulit sibi nata voluptas.
In primis autem fuit vir strenuus (si quis alius), etiam ipsius
Haraldi Regis testimonio, et ad res gerendas maximé idoneus.
Is per nuncios ab Haraldo R. sæpius rogatus est, ut neglectis
utrinque injuriis in Norvegiam ad pristinam dignitatem reverte-
retur; pollicitatione additå eum superiorem reliquis omnibus in
aula servientibus conspiciendum fore. Cui nuncio ille sic re-
spondit, nihil sibi esse cum vulpe illå, quam semel effugisset.
Nec cupere se, ut superior aliis, in excelsissimo nempe Norvegiæ
patibulo (id enim Regem sentire dicebat), conspiciendus foret.
Alias etiam pelles aliquot vulpinas å Rege rogatus (voluit enim
etiam hac ratione persuadere Haraldus se injuriarum obli-
tum esse) respondit: Næ ille jam senescit Antelucanus. Sic
enim appellabat, quod olim sat matutinus fuisset et Antelucano
tempore rebus gerendis advigilans. Senescere dixit, cui jam å
ferinis exuviis calor mutuandus esset.
Quanti vero Heliodorum alias fecerit Haraldus, cum ex
supra dictis intelligitur, tum inde, quod Islandum quendam,
Ottonem Ofeigi f., Regis crudelitatem apertius perstringentem
5
10
15
20
25
30
35