Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 163
LIBER SECUNDUS
149
(quam tum in plurimos exercuit) occidi ab aulicis jubens neganti
Heliodoro et se palam Regi opponenti acquieverit. Nec de
Heliodoro plura; cui tamen, quia Haraldi Regis mentio facta,
paucos alios, quibus nonnihil negotii1 cum eodem Rege intercessit,
5 annectamus.
Audunus quidam Islandus fuit, qui secum adductum quem
in Grønlandia nactus fuerat ursum, nolebat Haraldo R. petenti
vel prece vel precio concedere. Eum nihilominus Haraldus tem-
pore belli et inimicitiarum cum Dano in Daniam cum munere,
10 quod sciebat Svenoni Vlfonis f. Regi Daniæ destinatum, incolu-
mem abire sivit. Qui deinde å Dano inmensis beneficiis auctus
est; primum videlicet ad iter Romanum, quod instituerat, idoneis
subsidiis; tum rediens navi onerariå mercibus optimis refertå;
ad hæc argenti tantå summa, quæ navis et mercium eå contenta-
is rum præcium æquabat; postremo æqualis præcii armillå aureå
(tanta fuit Dani liberalitas). Reversus autem Audunus ad Ha-
rald. Dani beneficentiam2 summe extollit; quam vicissim Norve-
gus laudando agnoscebat, illaque se å Dano vinci ingenue est
confessus. Interim Islandus ille Norvegi clementiam non dissi-
20 mulans, qui cum et sui et ursi potestatem habuisset, utrique
pepercisset benigne, armillam auream å Dano acceptam muneris 1
loco offert. Quam utique non respuit Elaraldus; sed datorem
majoribus vicissim affectum beneficiis dimittit. Ejusmodi cle-
mentiæ et lenitatis exemplis aliquot Rex ille Haraldus Crudelis
25 titulum declinare interdum volebat. Quo etiam sequentia duo
referenda sunt.
Prius quidem: Quod cum Haraldus de Islandi cujusdam
liberalitate (Bardero nornen fuit) multa audisset (qui ex honestå
mercaturå rem faciens id temporis forte in Norvegia substiterat),
30 eundem adit ac primum quidem pallium optimi generis sibi
donari petit, id quod facile obtinuit. Deinde securim deauratam
nihilo difficilius impetrabat. Tertio etiam tunicam prætiosissi-
mam petenti Regi Barderus concessit, sed manicarum altera
abscisså. Rex nihil iratus donantis animum recté interpretatus
35 est: Quod nempe eo facto innueret Barderus, esse Regem quasi
unimanum: Unam scilicet habere manum, quæ ad accipiendum
1 Add. AJ. 2 beneficientiam ed.