Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 164
RERUM ISLANDICARUM
150
parata esset; non item alteram, quæ ad dandum vel remuneran-
dum.
stufferi jocus Posterius Exemplum ad Haraldi lenitatem referendum: de
Islando etiam quodam, eximio Rythmistå; qui oculis captus, at
ingenio minimé obtusus tamen. Eum Rex in Oplandiis hybernans
cum offendisset, de nomine rogat. S tuf fur, inquit (id est trun-
cus), mihi nornen est. Ridiculum nornen, Rex ait; at1 paternum
quod. Kauttur, respondit ille, id est felis. Patellæ, inquit Rex,
operculum conveniens. Cæterum ubi nam iste felis vixerat, sodes?
Cæcus iste subridens obticuit. Tum Rex, quid risisset, rogat.
Tu, inquit, divina. Rex vero : Tu forte quæsiturus vicissim fueras,
ubinam Scropha, parens ille meus, Sigvardus Syr (id est sus
i75 vel scropha) vixerit? Risisti autem idcirco, quia id verbis ex-
primere veritus es. Rem acu, ait Islandus. Hine post longum
colloquium Rex hominem oculis (at non mente, ut monuimus)
captum in aulam ascivit. Qui et in Angliam usque, ubi Haraldus
cæsus est, Anno Christi 1065, Haraldi aulam secutus est, multa-
que ex Haraldi gestis Rythmis complexus memoriæ mandavit.
Gislavs qvidarn Islandus.
De hujus generis ortu quamvis nihil repperi, eum tamen ob
singulare animi corporisque robur non censui prætereundum.
Viderat hic puer sexennis parentem unicé dilectum innocentem
in patriå olim occidi å Giafhaldo quodam, Magni Nudipedis
Regis Norvegiæ aulico. Quam injuriam imbellis puer etiam
usque ad annum ætatis 17. devorare coactus est. Vixit adhue
in eiusdem Regis aula et favore et æstimatione magnå Giaf-
haldus; id quod Gislao jam septemdecenni, parricidam ultum
in Norvegiam venienti, plurimum obstitit. Nidrosiæ in aula
versabatur et Gislaus in omnes occasiones Giafhaldi ulciscendi
intentus (vi scilicet et ferro, quia de judicio adversus regios
desperabat, præsertim post tantum temporis å cæde patris
elapsum) Regi per plateam quandam ingredienti fit obvius;
ubi ex Regio comitatu Giafhaldum ab uxore forte revocari
animadvertit. Hic Gislaus nihil eunetatus hominem stricto gladio
in faciem invadit et humerum utrumque gemino ictu dissecuit.
1 ad ed.
5
10
15
20
25
50
35