Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 165
LIBER SECUNDUS
I 51
Inde ripam festinus petens acatium conscendit; ex quo
astantibus acclamavit: Giafhaldus si vulneratus est, ego vul-
neravi; si occisus, occidi. Id enim lex Norvegica1 postulabat, ut
homicida crimen coram testibus confiteretur intra spatium 176
5 horarum 12 sub confiscatione omnium bonorum. Et Gislaus
trans amnem Nid acatio vectus fuga sibi consulere volebat.
Cæterum ab emissariis Regiis paulo post deprehensus in urbem
captivus ducitur; cumque eo Thorsteinus quidam homuncio
acatii, quo vectus est, Dominus, ejusdem criminis quo homicida,
10 quem transvexisset2, damnandus. Quæ res Gislaum impulit, ut
Thorsteinum illum dextra correptum per aéra projectilis alicuius
instar volutaret; et quid, inquit, ille homunculus acatio mihi
interdiceret, si maxime voluisset? In eo igitur culpa nulla. Sed
mecum vestro jure agatis. Ita Thorsteinus dimissus, Gislaus in
is vincula conjectus est.
Aderant Nidrosiæ 300 Islandi, quibus Titus Gyssurius, Epi-
scopi Scalholtensis filius, et Ionas Ogmundus initiatus sacerdos
præfuerunt. Hi trecenti fortiter animum obfirmant; et Tito
Duce creato sacramentum præstant se et vitam et fortunas in
20 Gislai salutem expensuros. Sequenti die Senatus habetur; et Is-
landi facto agmine ad carcerem proruunt; fores effringunt,
compedes diminuunt, Gislaum libere educunt, ultro in senatum
veniunt.
Horum vero impetum ad carceris fores exaudiens Gislaus,
2s ratus urbis apparitores sese in carnificis potestatem educturos
sibi imminere, fertur rhytmo3 extemporaneo animi constantiam
et robur excitasse.
lam tekar os ad Orna
Vndateins ad beinum.
30 Snart er dreingskapad4 Hiartta etc.
Porro ubi in senatum ventum est, surrexit Regius orator seu
consiliarius, Sigvardus Vllstreing (id est laneus funis)5, in hæc
verba erumpens.
Non dubito, quin omnibus constet, inquit, occisum veré 177
35 hominem Norvegum, Aulicum Regium, loco nobili natum, Regis „
et nostrum amicum summum; idque ab homine Islando. Qui „
4 Nnrvegica ed. 2 -vixisset ed. 3 thytmo ed. 4 dereing- ed. 5 (id — funis) add. Ay.