Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 166
152
RERUM ISLANDICARUM
„ cum sibi videretur habere cujus Giafhaldum1 accusaret, hunc
, putabat esse legitimum agendi processum, ut virum tantum in-
„ demnatum occideret. Quod si hæc audacia impunita dimittatur,
„ nobis Regiis omnino timendum est; non modo nobis, ne unum
„ et alterum securé trucident et pro lubito mactent, sed etiam ipsi
„ Regi nostro, ne quid in illum gravius præsumant. Est vero
„ scelerata hæc audacia et severé punienda. Nec quicquam justius,
„ quam ut decem Islandorum nece unius Norvegi cædes expietur,
„ ut se tandem Regi Norvegiæ vi opponere desinant, et quid inter
„ Regem et Plebejum intersit, scire discant.
Dixerat Ulstreingus; et Jonas Augmundus pro Islandis sic
„ respondit: Dei opt. Max. beneficio factum agnoscimus, ut cum
„ reliquis etiam hæ duæ terræ, Norvegia et Islandia, Ethnicæ
„ Barbariei tenebris eductæ, Divinæ veritatis lucem agnoscere,
„ Deum å diabolo, bonum å malo discernere norint. Antea enim
„ homines hominibus non magis familiares quam ipsis diabolis
„ vixisse veré dixerim, in perpetuo videlicet idolomaniæ et Magica-
„ rum artium studio et exercitio. Nunc vero Sathanas non æque
„ familiariter cum hominibus commercium håbet. At seducit tamen
„ multos, ut suas partes agant, et ea quæ ipsi placeant, aut ipsi
>, dicant et faciant, aut alios ad eadem dicenda et facienda im-
„ pellant. Cuiusmodi fuit modo non Regius ut mihi videtur, sed
„ diabolicus orator, persuadere conatus, ut cum primum homo
„ Islandus innocens occisus sit, liber et familia honestå natus,
„ nunc insuper decem regia autoritate lanientur. Cæterum dubio
„ procul eiusmodi consultores nihil aliud intendunt, quam ut his
178 „ sermonibus Regiam clementiam, justiciam ac reliquas virtutes
„ labefactent; Principem vero ad crudelem injustitiam, tyranno,
„ nedum Regibus, indignam, modis omnibus arment et instigent;
„ quo Sathanæ sanguine innoxio tanto magnificentius litetur. Tu
„ autem, o Rex, et qui eodem loco tecum ad rerumpub. gubernacula
„ sedetis, typum omnino et vicem geritis magni illius et justi judicis
„ olim superventuri, ut totum hunc terrarum orbem, quantus-
„ quantus est, æquå censurå judicet. Quocirca quanti intersit, facile
„ intelligis, ne quid temeré, contra quam jus fasque sinunt, pro-
„ nuncies, cujus te olim supremo isti judici rationem redditurum
„ pæniteat. Hac vel simili fere oratione Regius animus plurimum
5
10
15
20
25
30
35
1 Gialf- ed.