Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 171
LIBER SECUNDUS
157
ista ad sacietatem vel nauseam, non ad gustum cuiquam porrigere,
vel in his recensendis majorem opusculi partern consumere velle.
Eadem contra perpetuo silentio sepeliri ab eo, qui de nostris
rebus aliquid scribendum suscepisset, sine maximå gentis nostræ
s injuriå non posse videbantur. Hine enim etiam summos viros
famæ suæ ac nomini splendorem et laudem ingenuam conciliare
vidimus, ut magnus ille Scaliger å Paschalio ad locupletandam
Regiam historiam rogatus fecit. Cujus vel unius judicium pro
multis allatum sufficiat. Familiam, inquit, meam quotus quisque
10 doctiorum neget, si nobilitas in vetustate sita est, esse omnium ‘
nobilissimam? Si ad capita Principum spectet liberalium, fortis- ‘
simorum, magnanimorum, perpaucæ gentes sint cum eå confe- ‘
rendæ. Si quis malit intueri consanguinitates, deductos nos sciat ‘
multis ex Imperatoribus. Quintus enim ego sum ab Imperat. ‘
is Ludovici Bavari filiå. Si quid vero conferunt etiam adfinitates, ‘
quis ignorat Mastini Scaligeri filiam Beatricem, Barnabæ Ducis ‘
Mediolanensis uxorem, decem filias peperisse, quæ omnes maxi- ‘
mis Europæ principibus nupserunt etc. Sed ut historiæ parcam; ‘
hic est ille Barnabas, cujus fratri nupsit Valentina, et quam ‘
20 honoris causa nomino et qua nominatå finem statuo gloriæ ‘
nostræ. Nihil enim mihi honorificentius contigere potuit, quam ut
essem sub luce Regum Franciæ etc. Hæc Scaliger, in Epistolå ad ‘
Ferrerium. Sic autem sensisse, sic fecisse plurimos alios satis
constat, et facere etiam hodie, præcipué in exequiis aut con-
25 cionibus funebribus; quos hic adducere non vacat.
Conclvsio libri secvndi.
Pro Colophone secundi libri tribus potissimum occurrendum
videtur. I. Quod tam tenui et jejunå narratione, singulorum
nempe virorum vita, hæc libri pars constet. II. Quod quidam
30 minus credibile afferantur. III. Quod piratica interdum minus
male audiat. Ac ad primum quidem respondeo: Cum non sit
ulla generalis rerum å nostratibus gestarum historia, has sin-
gulares tradendas fuisse; cum nullis enim populis genti nostræ
magnum negotium belli aut inimicitiarum intercessit. Neque enim
35 ab Arturo Angliæ Rege neque å Zichino Frislandiæ R. bello un-
quam petita est Islandia, ut quidam opinantur. Sed de Haraldo