Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 172
I 5 8 RERUM ISLANDICARUM
tamen Gormonis Daniæ R. refertur, quod in Islandos classem
ingentem apparaverit circa ann. 988, sitque in Norvegia å pro-
posito retractus. Haquinus vero cogn. malus Norveg. præfectus
Islandum unum ulcisci cupiens non ad arma, sed artes illicitas
184 confugit, ac truncum ligneum in hominis formam effigiatum1 ani-
mavit inque Islandiam ad cædem perpetrandam delegavit. Qui-
dam etiam Sculerus Dux Norveg. circa annum Christi 1219. hel-
ium Islandiæ minitabatur, sed proprio consilio impeditus, tum ob
Oceani vastitatem et difficultatem portuum, tum etiam ob in-
colarum vires non prorsus contemnendas; illo quidem tempore,
quo virtus et robur inter homines pervalebant (quo non minus
Islandi pollebant quam nationes reliquæ), non dum invento
humani generis barathro, Bombardarum officinå et pyrii pulveris
ac Sclopetorum usu. Quod naturæ incantamentum maledictum,
si veteres illi, fortitudine lacertorum plerumque freti, redivivi
hodie cernerent, omnes profecto cum Archidamo, tormentum
Catapultæ ex Siciliå primum allatum stupente, exclamarent:
Periit Hercules viri virtus. Itaque ut dixi, non extante universali
historiå, singulares in hunc modum et hoc fine, quo dictum
superius, contexui. Fecerunt idem alii, nunc de suå gente, nunc
de aliis scribentes. Hine Francisci Petrarchæ de viris illustribus;
itemque Pauli Iovi de viris illustribus; Ioannis Boccatii de casibus
illustrium virorum; Ioannis Bracelli de claris Genuensibus. Hine
olim Plutarchi et alterius cujusdam Bergomensis de claris mulie-
ribus; hine recens Raphaelis Voleterani de claris viris omnium
gentium. Hine Ioannis Feronis stemmata cum gestis illustrium
familiarum, ut taceam quæ in scriptoribus magis septemtrio-
nalium populorum deprehendi plurima possunt, non majoris sané
momenti, nec leetione magis2 digna (absit dicto jactantia) quam
hæc nostra.
2. Secundo loco illud Propertii lib. 3. objicitur.
Omnia post obitiim fingit majora vetustas,
Majus ab exequiis nornen in ora venit.
Quo historiarum nostrarum fidem elevari posse quidam
185 existimant, ut nimis hyperbolicarum et plusquam res est dicen-
tium. Ego vero respondeo non esse hane mentem Poetæ, ut dicat
majus vero nornen in ora venire post obitum, sed majus scil.
5
10
15
20
25
30
35
1 effugiatum ed. 2 magnis ed.