Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 173
LIBER SECUNDUS
159
quam nobis adhuc vivis in hominum ore existit. Explicatius id
Martialis eodem sensu innuit.
Esse quid hoc dicam, quod vivis fama negatur?
Et sua quod rurus tempora lector amat?
5 Huic quasi respondet dicto loco Propertius:
At mihi quod vivo detraxerit invida lurba
Post obitum duplici fænore reddet honos.
Omnia post obitum fingit majora vetustas,
Majus ab exequiis nornen in ora venit;
10 scilicet quam adhuc nobis vivis.
Non poterit igitur ex hoc loco historiarum nostrarum veritas
convelli; pro qua nolo hic prolixé disputare, tantum id addendo:
me non nisi leeta et1 å veteribus illis scripta adferre; ipsum nihil
exaggerare. Hoc etiam: vix hic reperiri tam ineredibile quid-
15 quam, cujus simile in aliarum gentium historiis non deprehen-
datur.
Nam si eum his conferamus Telamonem, propter insignem
corporis fortitudinem Herculis amieum habitum et Hesiones
nuptias promerentem; Peleum, feras omnes ad quas perdendas
20 missus est discerpentem; Periclymonem, Herculis congressum
sustinentem (ut Herculem ipsum et alios, quibus Poétarum li-
centia fidei nonnihil derogavit, omittam), Theseum Ægei filium,
virtutis Herculeæ æmulum; Milonem Crotoniatam, bovem in
Olympiå portantem; et hoc longe superiorem Titormum Buse-
25 quam; Tritanum, Agathonem, Tydeum, Selevcum, Nicanorem,
Iunium Valentem2, Rusticollam, Lysimachum, Polydamantem,
Aristomenem, Fufium3 Salvium, Athanatum, Odenatum, Siner-
dum, Evtymum, Bithonem, Cynegirum, Cleomedem, Astipalæum,
Attilium, Marcum Servilium, Maximinum Imp. Hos inquam et
30 alios, quos Græcorum Romanorumque historiæ nobis suppeditant,
si ad nostros conferamus, nihil impossibile aut ineredibile de
nostratibus narratum inveniemus.
Ad Piraticæ vero vituperationem ex professo non descendi.
Respectu namque eorum temporum non fuit usque adeo infamis,
35 non solum in hoc orbe magis Arctoo, sed nec in ipsa quidem
Greciå olim, ut neque postea in Germania, sic Thucydidi et
Cæsari fides. Scribit enim Thucydides paulo ante sua tempora
186
1 Add. Ay. 2 Valontem ed. 3Fulnium ed.