Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 174
i6o
RERUM ISLANDICARUM
tantum fuisse in Græcia barbariei et feritatis, ut terrå marique
latrocinia palam exercerentur, essetque pyraticæ et latrocinii pro-
fessio minimé contumeliosa. De Germanis vero illorum tempo-
rum scribens Cæsar: Latrocinia, inquit, nullam habent apud
Germanos infamiam, quæ extra fines cujusque civitatis fiunt, s
eaque juventutis exercendæ et desidiæ minuendæ causa fieri præ-
dicant. Id quod de priscis Norvegis et vicinis verissimum.
Extant enim veterum illorum orationes hortatoriæ ad pirati-
cam et alia facinora terra marique obeunda, quibus nepotum
virtus in lucem protraheretur. Indignus enim præclaro parente 10
habitus filius, qui in armis minus posset; utque posteri cum
majorum rerum gestarum gloria magis contenderent, vetuerunt
bona parentum armis quæsita ad filios devolvi jure hæreditario ;
quin ea potius cum defunctis dominis inhumanda censuerunt;
ut sunt aurum, argentum, gladii, Clypei, equi, naves, et alia. is
Hine multi navibus pro capulo seu urna ferali usi leguntur. Multi
cum equis ac universå armaturå contumulati, multi sub extremum
vitæ terminum scrinia nummis referta irrecuperabilibus scrobibus
aut puteis demersisse. Quod fortasse hæredes habuerint, in qui-
bus virtutem avitam non ita conspicuam cernere visi sint, et id 20
187 quidem de Thesauris absconditis legitur de Egillo Scallagrimio
nostrate; qui filium habuit å mascula patris virtute alienum,
interim tamen virum bonum et humanum. Itemque de Geirmundo
Fusco, ut supra. Id vero ita constitutum existimare licet, ne
juvenum virtus torpore et ocio marcesceret1 ac effæminata red- 25
deretur:
Neglectis (enim) urenda filix innascitur agris.
Deinde ut filius aut posteri, si quid tale amarent, suå id
virtute majorum exemplo quærerent. Quid enim filio eximia
armatura parentis, qua uti nesciat? Ejusdem quoque degenera 30
virtus reliquorum præterea bonorum amissione multanda fuit.
Et hæc quidem consuetudo Spartanæ disciplinæ quendam rigorem
sapere videtur. Illius igitur Seculi respectu, ut jam dictum
interdum sit, ut piratica minus male audiat in his relationibus.
Et Aristocratia Islandorum talis fuit; talesque alumnos habuit. 35
Ad regnum transeamus.
1 marcesseret ed.