Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 177
LIBER TERTIUS
163
nihilo prudentius feceritis. Quid enim id aliud est, quam ad
oppressionem et interitum libertatis non fenestram modo, sed
patentem januam aperire? Talis namque est insula (nec vero
nescitis), quæ, si nihil commeatus indidem asportetur, mediocrem
5 exercitum solå piscatione alere possit. Quem si Rex nostrarum
fortunarum avidus1 eodem transferat (ut sine dubio transferet,
impetret modo), ecquid superest, quam ut Regii continentem
ubi volent liburnicis petentes omnium nostrorum res in angustum
cogant; habitationemque nostram usque adeo distractam et quo
10 ad locorum situs raram, ut unus alteri ad subitam hostium im-
pressionem auxilio adesse nequeat, igni et ferro desolentur, si
non omnia ad Regis imperata, vel militum potius libidinem feceri-
mus. lam vero quod postulat, ut primarii nostræ Reip. viri ultro
ad ipsum veniant, quid quæso aliud vult, quam ut iis secum
is detentis plebem nostram capite truncam, quo volet in ob-
sequium sui deducat? Benignus sané Olaus Rex est et humanus
satis; sed cujus amici, non servi esse velimus, quibus avitam
hactenus servare libertatem contigit. Deinde quamvis hic clemens
satis et ut prædicatur mitis? Quis scit an tales habiturus sit suc-
socessores? Ergo si patriam libertatem retinere, si vitæ fortuna-
rumque jura sarta tecta conservare animus est, hæc et similia
Regum postulata2 quantumvis benevolentiæ titulo fucata, re- 191
pulsam utique ferre sinatis. Dixerat Einarus, et omnium subito
animi mutati sunt; estque in ejus sententiam continuo pedibus
25 descensum. Reversis autem re infectå legatis, succensuit Nor-
vegus, non sibi in Islandiam, quod nuperrimé in Grønlandiam,
Fareyas et alias vicinas insulas permitti. Quocirca duos Islandiæ
juvenes nobili loco ortos arctiore custodia retineri curavit; re-
liquis in patriam dimissis (multi enim in aula vixerant) minatus,
30 nisi tributarii fierent Islandi, se non tantum in iis, quos arrestandos
curarat, memorabile exemplum editurum, sed etiam in Islandiam
ipsam aliquid gravius tentaturum esse. Quas minas cum Islandi
surdis auribus præterirent animumque adversus callida hæc
attentamenta obfirmarent, Rex captivos illos juvenes duriuscule
35 tractare cæpit, suamque sanctimoniam (sancti enim cognomine
fuit)3 innocentibus Islandis hoc modo probavit. Sed iniquum
* cupidus ed., corr. Ay. ^ petita ed., corr. Ay. 3 (sancti — fuit) add. Ay.
II*