Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 179
LIBER TERTIUS
165
tuta ratio, quam si tam Magnates quam plebs unius Regis im-
perio coércerentur. Quare ad Regnum accedentes primo Regnvm,
hoc est Regiam potestatem, cui subditorum obsequium ex ad-
verso respondet, definiemus; deinde Regni durationem per
s Regum successionem historicé continuabimus, simul adnotantes,
quid in utraque rep. cujuslibet Regis tempore constitutum,
mutatum aut emendatum sit (aut si interim alia pauca incident),
quantum quidem mihi cognosse licuit. Neque huius tertii Libri
alius ordo expectandus erit.
10 Regnvm igitur, in quo inde ab Aristocratiæ exitu vixerunt
Islandi, est status Reipub. ab anno 1261. incipiens; quo Norvegiæ
Regi legitimo fides et obsequium, tum tributum annuum ac
mulctæ scelerum pecuniariæ jurata sunt. Omnia, inquam, ista
(præter mulctas arbitrarias, seu judicum arbitrio commissas)
15 Legibus Islandorum ad unguem descripta certis terminis; quos
egredi Regia potestas non debebat. Ast Rex vicissim ad certas
conditiones et privilegia Islandis servanda obligabatur, et quibus
non servatis Islandi juramento fidelitatis quoque solvi debebant.
Quæ omnia paulo latius explicanda.
20 Regem enim Norvegiæ, cui parendum esset Islandis, codex
definit Vicarium (Kristindomb. 1.) et servum seu ministrum Dei
(Kongserffd. 1.), penes quem in Norvegiæ Regno, sive domi,
sive in provinciis, rerum politicarum summa residet, ad defen-
sionem bonorum et pravorum emendationem vel pænam; prout
25 etiam Regia obligatione plenius declaratur (Kong(s)erffd. 7.).
Huic ceu å latere statuit codex Episcopum, parem potestatem
Ecclesiasticam gerentem; quorum utrunque intra suæ spartæ
metas, ut quilibet audiat, gravi exhortatione admonet; quocirca
etiam subditorum obsequium et audientiam jurata obligatione
30 asseri voluit. De utraque autem obligatione, tum Regis, tum
subditorum, nobilium ac plebejorum, qui volet, codicem consulat.
Diximus autem nonnisi Legitimo Norvegiæ Regi fidem ju-
rasse Islandos; ubi sciendum Reges Norv. olim non suffragiis
creari solitos, sed å stirpe duci inde usque å Pulcricomi tempori-
33 bus. Qui sanxit, ut mascula tantum Regis stirpe orti hæredes
Regni existerent. Recentior vero Olai Crassi lex, fæmineå etiam
stirpe ortos; immo ex collateralibus quosdam adjunxit ac ad
Regiam successionem adscivit.
Propositio ac
ordo tert. lib.
Quid Regnum
!93
Cur Islandis
de legitimo
Norveg. Rege
constare de-
buerit.
Vetus lex de
R. R. succes-
soribus.
Recentior de
Regni succes,
constitutio