Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 181
LIBER TERTIUS
167
bus quoque legitima procreatione ortis. 12. Deficientibus his,
successit Regi defuncto ejusdem sobrinus, ijsdem conditionibus
quo ad jus genituræ servatis. 13. Tandem nullo horum existente
successor Regni ex communi et plebejo hæreditariæ successionis
5 jure constituebatur; ubi ut in omnibus prædictis modis ætatis
prærogativa tenenda est; ut ex filiis, fratribus, nepotibus, sobrinis
maximus natu primas ferat. 14. Non existente autem qui de-
functum Regem sanguine attingeret, ad suffragia demum ventum
est, in quibus si inter Regni magnates non converiisset, eius partis
10 sententia prævaluit, å qua Archiepiscopus Regni et Ecclesiasticus
ordo stabat.
Constituta igitur legitimæ successionis norma, unde legitimi
Regni hæredes (quibus solis fidem jurarant Islandi) ab aliis,
qui sæpius Regnum per vim et illicitas factiones invaderent,
15 discernerentur, potestatem etiam et jus quod Rex ille in Islandos
haberet, scriptis legibus determinabant.
Ea vero potestas fuit potissimum in tributo annuo et pænis
criminalibus irrogandis, prout descriptione ipså Regni obiter
attigimus. Tributum annuum præscribit titulus codicis Thegn-
20 skyilda cap. 1, et quidem perpetuum; ut quod vel augeri vel
minui per leges non potuit, ad quod accessit decimarum pars
Regi debita jure novo et Ecclesiastico.
Pænæ criminales aliæ vitam, corpus, famam, aliæ fortunas
concernunt, per omnes codicis titulos dispersæ, aut alias lege
25 determinatæ, alias arbitrariæ; præter ista onera publica etiam
fidelitatem et obsequium legibus consonam incolæ Regi jurabant.
Sed et Rex vicissim jurejurando se incolis adstrinxit ad leges
Islandicas, contra quas ipsi nihil in subditos licere voluerunt.
Etenim fortassis illam Platonis mentem noverant: Nullum
30 esse interituræ Reip. majus argumentum, quam si Magistratus
legi, non lex Magistratui imperet. Qua in re etiam Regum no-
strorum æquitas non minus eluxit (qui se legibus teneri voluerint),
summorum et sapientissimorum Imperatorum vocem et senten-
tiam ea de re amplectentium. Digna vox (ajunt Theodosius et
as Valentinianus) majestate Regnantis: Legibus alligatum se Prin-
cipem profiteri. Quemadmodum Paulus J. C. distinet. 42. titul.
de legib. et fidei com. c. 23. Decet Imperatoriæ Majestati eas
servare leges, quibus ipse solutus esse videtur. Id quod in nostris
12.
03->
lus Reg. Nor.
in Islandos
quare
196
Platonis insi-
gnis locus