Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 183
LIBER TERTIUS
169
ut et ipsum jus, ex parte mutata sunt; de qua mutatione paulo
post nonnulla. Ast de Rege et Regiå potestate jus plane novum,
ut res ipsa loquitur. Quare in nova ista Reipub. forma conflatum
codicem novum appellårunt. Qui tamen non est plane novus
5 (nisi qua Regiam potestatem spectat, ut dixi), sed veterum
constitutionum verbis et sententiis maxima ex parte consutus et
contextus. In nova etiam hac Reip. forma novum fere illud
adnotandum est, quod hic, præsertim succedente tempore, Magi-
stratuum munus, et præcipué Nomophylacum, magis perpetuum
10 ac vix nisi ipsa morte mutabile esse cæperit. Quod quam sit ex
usu Reipublicæ aliis judicandum relinquo, quibus optime con-
stitutarum Rerump. Magistratus vix nisi annui innotuerunt (nec i9s
enim Romani consulatum tantum annuum, nec Spartiatæ parem
Ephoriam instituisse et gessisse frustrå credendi) ; ibi enim qui-
15 libet successoris novi limam et animadversionem se adhuc vivo
metuens quam justissimé et castigatissimé omnia curare et ad-
ministrare nititur: hic invenias aliquos quamvis in Magistratu
positos, qui quod eorum munus non nisi cum vita finiatur, nulla
afficiuntur Nemesi, nulla nominis aut famæ posthumæ vel futuro-
20 rum præmiorum curå tangantur; cujus exempla (dolendum)
passim et sæpé obvia. Sed jam ad Regum catalogum et succes-
sionem accedamus.
HAQVINVS HAQVINI F.
Norveg. et provinciarum Rex Islandos primus in
25 deditionem accepit 1261.
Dixi superius Haquinum Norveg. Regem, Sverri Regis ne- Norvegi ie-
potem, Islandos Anno 1261. in deditionem accepisse; id quod
quinis legationibus vix obtinuit. Quarum primam sustinuit Sigvar- islandos
dus quidam Norvegiæ Episcopus et nobilis ejusdem nominis, t.
30 Sigvardus Silkiauga, id est byssinus oculus, Anno 1253. Alter-
ram legationem gessit Ivarus Angeli filius anno sequenti, aut ,,
non multo post. Tertiæ præfuit Gysserus Thorvaldi F. Islandus, 3.
R. Haquini consanguineus, ac ab eodem Ducis titulo et dignitate
ornatus, ut scilicet is tanto studiosius Regias partes apud Is-