Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 186
172
RERUM ISLANDICARUM
vitam monasticam meditatus Cænobium Widey affectabat; Anno
sequenti demortuus.
Anno 1267. Ionas Nomophylax et iterum Anno 1269.
Hoc tempore novus codex L. L. extitit; Thorvardo Tho-
rarini1 F. et Sturlå Theodori conscribentibus: Anno 1271. Qui s
tamen non subito totus obtinuit, sed titulus tantum primus
Thtngfarar balckur, qui de fori judicialis constitutione tractat,
et secundus: Thegnskillda, qui mutuam subditorum et Regis
obligationem continet, cum duobus capitibus titul. de hæredidat.
(quæ liberorum naturalium et etiam adoptivorum successionem 10
tractant) Anno prædicto 1271. recepti sunt; Anno sequenti 1272.
totus codex, præter reliquum titulum de hæreditatibus, com-
munibus suffragiis approbatus est; ideoque ad hunc an. 1272.
legum mutatio in annalibus adnotata legitur. An. 73. etiam reli-
qua lex hæreditatum obtinuit. 15
Cum vero hic Rex noster Norvegicum jus quadruplex,
Frostathingense, Gulathingense, Opplandorum et Vichense, in
unum corpus Anno 1267. conflavisset, idque jam constitisset
Islandis Regem Norvegiæ legum reformandarum adeo esse
studiosum, eidem etiam tantum tribuendum putabant, ut etiam 20
suarum legum conformationem ipsius arbitrio permitterent. Id
202 quod idem non minore cum benevolentia quam felicitate et
dexteritate præstitisse videtur: prout ex præfatione codicis re-
formati, Anno 1281. ad Islandos per eorundem Nomophylacem
Ionam remissi, intelligi voluit, cuius partern hue transtuli. 25
Magnus med guds viyskun Noregs kongur etc.
Magnus Dei gratia Norvegiæ Rex, Haquini Regis F. et
Sverri pronepos, omnibus in Islandia Deo et sibi dilectis salutem,
etc. Nostis å fide dignis viris ad nos perlatum esse, siquidem
Norvegicas leges invicem parum consonas passim emendare, 30
illustrare et conformare essemus conati, optare vos ne vester
codex eiusmodi correctionis expers foret. Et sané cum jam
antea vel non vobis rogantibus maxima eius rei cura nobis ex
officio ineumberet, nunc tamen multo maior ineumbit: quod
vos nostræ fidei ita penitus concredatis, ut ius terræ vestræ 35
nostro et senatus nostri marte reformandum censeatis. Codicem
^Thoranni ed.