Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 189
LIBER TERTIUS
175
beneficentiam in quosvis mendicos etiam improbos et ignavos
convertendam statuerunt.
Quid dicam? plura conferenti Horatianum illud subit men-
tem.
s Damnosa quid non imminuit dies?
Ætas parentum peior avis tulit
Nos nequiores, mox daturos
Progeniem vitiosiorem —.
Certé veteris juris sapiens rigor et prudens severitas passim
10 retinenda, novi codicis impunitate mutata ad bonam Reip. con-
stitutionem parum contulit. Verum quia non patitur mea intentio
ista prolixé conferri, alterius et loci et temporis sunto; si illud
tamen prius addidero: imperfectionem novi codicis sequentium
Regum infinitis constitutionibus, correctionibus, interpretationi-
15 bus argui. Taceo quam multa obscura adhuc et ambigua in eodem
jure novo, quæ tamen ex veteris legis sensu enucleari Legulei
nostri Scioli quidam vetant; vetusque illud jus exoletum et ne
nominandum quidem inepte clamitant; cum hoc novum ex isto
per integra capita verbotenus desumptum esse, et passim quæ-
20 dam omissa, quæ mentem legis continent quæque omitti sine
veræ sententiæ jactura non possunt, rursus quædam non neces-
saria addita esse, immo quæ sensum aut invertant aut ambiguum
reddant, si usus poscat, aperté et ad oculum demonstrari possit,
etc. An vero hane imperfectionem nostratibus qui novum codicem
25 ex veteri primi conflarunt (circa Annum 1271, ut monui), an
vero huic Magno Norv. Regi novum codicem (circa Annum
1281, ut dictum est) reformanti debeamus, in medio relinquo.
Interim å legum tam Islandicarum quam Norvegicarum con-
formatione Rex cognomen traxit Lagab ætir. Incolæ vero (Is-
30 landiæ dico) indidem hoc luerati videntur, ut sæpe et multum
causarum decisio non å mente legis, utpote obscura et ambigua,
sed nutu et voluntate judicis petenda sit.
Anno 1272. Sturla Nomophylax, alter ille novi codicis auctor.
Anno 1273. præfeetura Islandiæ duobus simul commissa,
35 Raffnero Ottonis Equiti A. et Thorvardo Thorarinni F. Qui
invicem fidelitatis juramento obligabantur, idque Regis M. au-
spiciis, ad simultates in patria vitandas.
1274. Ursi nivei 22 cæsi in Islandia.
Lib. 3 carm.
oda 6-
206