Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 190
176
RERUM ISLANDICARUM
1275. Glades Grø(n}landi(c)a insolito more cingit insulam, et
ursi nivei interim cæduntur1 numero 27.
1279. Redit ad Islandiæ præfecturam Raffnerus Ottonis E.,
å qua annis aliquot abfuerat, Regis Norvegiæ vexillarium intereå
agens. Magnus enim Norvegiæ Rex Valdemaro Sveciæ Regi s
sæpius cum exercitu mediocri obviam ire solitus est, ad Regno-
rum limites constituendos; Anno 1268. et 1273. et aliås. Sæpius
etiam Valdemari et fratrum Eirici, Magni, Benedicti, de Regno
Sveciæ contendentium turbis sese ad gratiam conciliandam inter-
posuit; non sine bellico apparatu. Etiam circa Regni sui initia to
simultates aliquas cum Scotiæ Rege gerebat.
Senatus enim Norvegiæ, qui Anno 1262. morienti in Orcadi-
bus Haquino Norvegiæ Regi adfuerat, legatos de pace (bellum
namque Scoto Norvegus intulerat) ad Alexandrum Scotiæ Regem
mittit. Cui legationi Henricus quidam Norvegiæ Episcopus et215
Ascatinus, dignitate sacerdos, officio Cancellarius (postea Epi-
scopus Bergensis 1269.), præfuerunt. Sed irrito negotio: quod
dicerent Scoti Regnum tertiå sui parte å Norvegis igni et ferro
devastatum esse. Postea etiam legati ultro citroque missi, donec
tandem An. 1265 certis utrinque conditionibus in gratiam redi-20
rent. Interim (ut et postea) Norvegus ad arma non imparatus
vixit. Quibus belli apparatibus Raffnerus ille prædictus E. Regis
vexillarius interfuit; ita ut Anno 1273. videatur præfecturam
Islandiæ per alium administrasse.
Anno 1279. nupsit Thorvardo Thor. F., Raffneri E. in 25
præfectura Islandiæ collegæ, Norvegiæ quædam Matrona nobilis
Ragnhillda; quæ Brynulphi Jonæ F. Ducis Norvegici relicta
vidua fuerat.
Inter hunc Magnum Norvegiæ Regem et Archiepiscopum
Nidrosiensem, Jonam, quædam in jure canonico fuisse contro-30
versa ex transactione Anni 1277., Regis et Ecclesiarum nomine
facta, videre est, ad quam posteri sæpius suas controversias re-
vocabant, tam in Islandia quam reliquo Norvegiæ Regno. Cuius
etiam idcirco mentio hic facienda fuit, quod ea deinceps Islandi
pro lege usi sunt. 3s
Occasio porro huius transactionis fuit, quod Rex ad suum
1 ceduntur ed. 2 ex ed.