Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 193
LIBER TERTIUS
179
Regno, ita etiam in Islandiæ dominio, successit: Ericus nempe, ab
Archiepiscopo Iona et 7 aliis Episcopis coronatus Anno quo pater
decesserat. Huius nomine Dn. Lodinus Leppur et Ionas Islandiæ
Nomophylaces juramentum fidelitatis ab Islandis exigebant
s eodem Anno 1280. præstitum. Iste Ericus præstahatare dictus
est: quasi ob exiguam erga ministerium benevolen-
tiam.
Anno enim quam Regnum adierat quarto præbendarum Ec-
clesiasticarum jure Episcopos Islandiæ spoliavit, contra patris
10 et Archiepiscopi verenda sancita, paulo ante exposita. Unde et
Anno 1286. piures ex Islandia peremptorié citari curavit.
Quomodo autem Rex Ericus cognominis sui rationem Nor-
vegos docuerit, exemplo est magna tyrannis in clerum exercita.
Præcipué in Ionam Archiepiscopum Nidrosiensem, Asloensem
is et Hamrensem Episcopos, quos in exilium diuturnum egerat.
Quibus etiam ad curiam confugientibus Martinus et Honorius
P. P. pro magno habuerunt negotio, ut per literas comminatorias
Regem in officio continerent.
Anno 1283. Margareta Alexandri Scotorum R. filia et Erici
20 hujus N. R. uxor, amiculum prætiosum cathedræ Holensi in
Islandia testamento legavit. Huius Anni1 Nomophylax Er(lan-
dus) quidam successorem habuit Sturlam, An. 1284. Deinde
Thor(lacus) 1290, rursus Anno 1296. Nomophylacis munus et
præfecturam Islandiæ adeptus.
25 An. 1285. visa est nova insula ab eo Isl. lateræ, quod lybo-
noto opponitur, ad quam insulam investigandam Rolfo quidam
å Rege Er. missus est An. 1288. Qui An. 1289. ad istam naviga-
tionem suppedas ab Isl. exegit; An. 1295. mortuus. Nec contigit
in annales nostros referri de nova illa terra quicquam ulterius,
30 repertane sit et occupata, an secus; nisi quod å terræ istius vel
plurium forsan inquisitione Rolpho prædictus cognomen traxerit
Landahrolfur; unde conjicere vix queo quænam sit illa insula,
nisi forte illam esse putemus quæ hodie å quibusdam Frisland
dicitur, ad quam Nicolaus Zeno Venetus Anno 1280 (alii An.
35 1380.) naufragium fecisse perhibetur; de qua re Johannis Myritii
verba hæc sunt: Est et Frislandia insula quoque (cum Islandia)
1 Adi. AJ.