Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 194
l8o RERUM ISLANDICARUM
in hoc oceano sita, cujus apud Neotericos Geographos nulla fit
mentio, præter quam unum Nicolaum Z. Venetum. Qui Anno
C. 1380. variis diutinisque in hoc oceano jactatus procellis
tandem naufragus ad hane insulam Frislandiam appulit. Hic
tradit hane Insulam Regi Norvegiæ obedire majoremque esse
Hibernia, eiusque primarium oppidum eiusdem esse eum insula
nominis incolasque ut plurimum piscationibus rem facere. Capitur
enim in eius portu tanta omnis generis piscium copia, ut inde
multas onerent naves. Myrit(i}us in opusculo Geog. An. 1590.
edito.
Hane Frislandiam Rumoldus Mercator in suå Europa
delineavit. Nisi autem Mercator et forsan alii hane Frislandiam
in suis mappis delineassent, et si conjecturæ hic aliquis locus,
ego illam Zeni Frislandiam crederem esse Islandiam, et eum
in lingua adeo peregrina similitudine nominis falsum et ad Is-
landiæ littora naufragium factum esse. Cur autem id existimem
ex ipsius narratione duo me movent: prius quamvis levius de
piscium copia, quæ et incolis sufficiat et extraneas multas naves
oneret. Nam ijsdem fere verbis Isl. piscatum scriptores tradere
solent. Alterum quod illa Frislandia Regi Norvegiæ obedie-
rit, id quod, licet Frislandia aliqua talis extaret, non tamen
historiæ rerum Norvegicarum est consonum: quæ insulam
in isto mari Island. Norv. Regi subjectam præter solam Island,
nullam agnoscit. Nam Grønlandia Regibus Norvegiæ olim parens
versus Lybonotum magis sita; ut situ sic nomine multum ab
Islandia differt. Terram vero Landa Rolfoni quæsitam existima-
rem esse Vinlandiam, olim Islandis sic dictam; de qua alibi, in-
sulam nempe Americæ é regione Grønlandiæ, quæ forte hodie
Estotelandia etc.
Sed eum Rumoldus et si qui alii Frislandiam suam non solum
commemorent, sed etiam å situ utroque plenius describant, pro-
montoriorum, sinuum et habitationum aliorumque locorum
propriis nominibus appositis, verisimile est eos alia quam Zeni
illius narratione ad rei cognitionem niti. Quorum idcirco senten-
tiam in dubium vocare non magnopere conor. Quod si ista Fris-
landia talis sit et Islandiæ quam aliæ terræ vicinior, eandem
Landa Rolf on] quæsitam statuemus.
Anno 1289. in Scania hostiliter grassante Erico Norv. R.
5
10
15
20
25
30
35