Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 195
LIBER TERTIUS I 8 I
Arnerus Episcopus Scalholltensis et Raffnerus Ottonis Eques A.
comites fuerunt, in qua expeditione Raffnerus vulnere lethali
accepto moritur. Ericus vero, ut re bene gesta, proximo paschate
diademate Regio præter morem in publico insignitus triumphavit.
5 Anno 1291. redit ex Norvegia Arnerus Scalholltensis Epi-
scopus jure præbendarum Ecclesiasticarum clericis restituto. Id
enim gratiæ apud Regem meruerat, dum per annos aliquot aulam
sequutus est. Quod præbendarum jus postea per decretum Re-
gium declaratum et confirmatum est in hunc modum, ut Laici
10 earum tantum Ecclesiarum potestatem et jus haberent, quarum
ipsi fundos dimidios vel ultra possiderent. Reliquæ omnes in
Episcoporum manu et potestate essent. Datum Agvalldznes in
festo exaltatæ S. Crucis, Anno 1295., per manus Finnonis et
Ionæ, hujus amanuensis, illius secretarii.
15 Anno 1296. peregre abeunte Erlando Nomophylace, Theo-
dorus quidam codicem L. L. in custodia habuit. Quo etiam Anno
Monasterium Modruvallense in Islandia Boreali auspiciis Io-
rundi Episcopi Holensis fundatur.
Anno 1297. obiit diem Theodorus Thorarini F. E. A. Island.,
20 qui insulæ præfecturam aliquot retro Annis gesserat.
Constitutiones et leges Islandorum eorundem rogatu Rex
Ericus alias mutavit, alias auxit; quæ in eiusdem ad Islandos
diplomatis exemplari leguntur congestæ. Cuius tale est exordium.
Ericus Dei gratia Norvegiæ Rex, Magni R. F., omnibus
25 Islandiæ incolis salutem. Thorlacus Nomophylax vestras vestram
nobis petitionem exposuit, de codice L. L. Isl. alibi augendo,
alibi mutilando et mutando. (Vide obiter quam non fuerint
prima illa legum conformatione å Magno huius parente facta
contenti Islandi, ut etiam eandem curam å filio suscipi voluerint).
30 Quocirca has sequentes constitutiones in vestrum bonum sancire
voluimus. Conclusio: Actum Regni nostri Anno XV., hoc est
Christi 1295.
Sunt præterea aliæ constitutiones, quam quæ (in) illud diplo-
matis Regii exemplar congestæ sunt, Erico Norv. R. adscriptæ,
35 quarum auctor distinctius non adnotatur. Quas omnes ad hunc
Ericum retulero, siquidem Norvegici Sanguinis Regem Ericum
præter hunc nullum Islandia aut Norveg. post Annum deditæ
Islandiæ habuerit. Obiit Anno 1299.
213
Monasterium
Modravall.
ti
tt