Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 199
LIBER TERTIUS
I85
tantum politicum et seculare, non vero canonicum seu Ecclesia- “
sticum habeant. Nobis vero cum nostris Ecclesiasticis hactenus “
å curis aliis tantum temporis vacuum non fuit, ut iis rebus adesse “
aut jus canonicum pro usu hujus regni concinnare licuerit. Cui “
s tamen interim nihil minus placet, quam ut sacra Ecclesia vel “
ipsius antistites suo jure priventur. Quocirca Nomophylacibus “
et omnibus reliquis jus canonicum vetus illud, quo hactenus usa “
est Islandia, commendamus et imperamus. Non tamen illud “
quod parens noster R. Magnus, nec quod huius coætaneus Ionas “
10 Nidrosiensis antistes tulerunt, sed jus inquam canonicum Islandiæ, “
his antiquius, apud vos obtineat et locum habeat mandamus; “
utque ex ipso judices legitimi sententiam ferant volumus; ita “
tamen ut omnis1 mulcta pecuniaria dimidia sui parte imminuta “
servetur. Quod si in eodem jure can. veteri adhuc aliquid deside- “
15 rabitur, vos id nobiscum communicate et vestram mentem de “
singulis perscribite; ac in primis Episcoporum et Cleri sententiam «
cum reliquorum censuris et opinonibus; qui quid Reip. vestræ “
ex usu sit, quid regio, quid gens ipsa ferat, æquå lance per- “
pendunt. Act. Bergis in Vigilia S. Olai Anno, etc.2.
20 Hic quæritur quodnam sit illud jus canonicum antiquissimum, 218
quod Islandi hoc Regis decreto sequi et servare jubentur? Ex
bulla Martini itemque Honorii P. P. ad Ericum Misoclerum
missa patet (id quod superius quoque attigi), antequam inter
Regem et Ecclesias convenisset, Regem ad suum arbitrium et
25 Ecclesiasticos ad suum canones formasse: et hi sunt canones2
quorum hic alii Magno R., alii Ionæ Archiepiscopo adscribuntur,
quibusque Islandis per præsens decretum interdicitur.
Quare de antiquoribus illis hæc mea est sententia: esse vide-
licet constitutiones fori Ecclesiastici, å Thorlaco Runulfi Scal-
30 holltiæ et Catullo Holensi Episcopis latas; accedentibus reliquo-
rum magnatum suffragiis et consensu, utpote Bergthori Nomo-
phylacis et aliorum consilio valentium et prudentiå; tandem
etiam Assveri vel Ossuri Lundensis in Dania Archiepiscopi
auctoritate stabilitas circa Annum 1122, qui Annus ad dictorum
35 Episcoporum tempora lib. 1. annotatus reperitur. Atque hos
rear esse canones istos, quos etiamnum antiquos, Kristinnriett
1 omnes ed. 2 Add. AJ.