Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 202
188
RERUM ISLANDICARUM
221 rigit, itemque alias alia decreta tulit; præcipué vero Laicis Ec-
clesiarum nomine sese opposuit, ut cum pro Ormero Holensi
Episcopo ternis literis cum Islandis egit.
Primum Anno 1346. cum prædictum Ormerum et omnia
ad ipsum et cathedram Holensem spectantia diplomate adversus
quorundam injuriam munit: eundem cum omnibus suis in Regiam
protectionem et tutelam sumendo, ac magnis viris quibusvis in
patriå commendando; bonis et humanis favorem Regium pollici-
tus, reliquis sævissima quæque minatus. Ad hæc etiam (quod et
å sequentibus Regibus quibusdam factum constat) dicto Episc.
indulget suorum subditorum noxas omnes, infra confiscationem
bonorum et cædes capitales aut æqualia crimina. Actum Aslojæ,
die Veneris Festivitatem D. Gregorii proxime sequuta, Anno C.
ut supra, h. e. Regni 27.
Secundum Anno 1350. literas objurgatorias et expostulatorias
pro hoc Episcopo ad incolas mittit Rex M. atque hos nominatim
peremptorié in Norveg. citat: Benedictum Colbeini f. et Bene-
dicti1 filium Colbein; Geyronem de Seylo, Nicolaum de Flata-
tungo, Arnerum de Silfrastodum, Magnum de Svalbarde, et
huius generum Sigvardum, Petrum Nomophylacem, et huius
filium Calfonem. Actum Bergis anno ut supra.
Tertium Anno 1355. Mulctas gravissimas inobedientibus
irrogat. Actum Bergis An. etc., ubi etiam id notavi, quod hic
Magnus Norv. simul et Sveciæ ac Scaniæ Regis titulum gesserit.
Anno 1350. Partitus est filiis imperium, Haquino Norve-
giam, Sveciam Erico addicens. Sibi vero Halogiam, Norveg.
provinciam, Islandiam, Ferogiam et Hetlandiam reservans.
Anno 1330. Pontifex ab Islandis Ecclesiæ nomine suppetias
rogat.
222 Anno 1331. 2. Januar. Gunlaugus quidam Thorvardi Thorm.
filii uxorem scelerato adulterio polluerat; qui insuper viro clande-
stinam necem intulit; idque conscia et cooperante uxore mæchå.
Qui propterea (mæchus cum mæchå) vivi inhumantur.
Quod idcirco hic annotavi, ut videant moderni, quo Zelo,
quo rigore majores nostri scelera puniverint, contra veteres ac
novos Islandomastiges2.
5
10
15
20
25
30
35
1 Benedictum ed. 2 contra — Islandomastiges add. AJ.