Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 207
LIBER TERTIUS 193
XI.
CHRISTIANVS I.
Daniæ, Sveciæ, Norvegiæ et provinciarum Rex.
Perveniemus ad novum stemma Regum nostrorum, unde Is-
5 landiæ nova et summa felicitas affulsit; id quod per Annorum
seriem consequenter memorandum venit.
Ex comite Oldenburgensi trium Regnorum Princeps evadens
Christianus I. in Regem Norvegiæ coronatur 1450, die S.1 Olai,
qui est Iulii 29. Quum paulo ante omnibus Regno Norv. subditis
xo (ac proinde etiam Xslandis) antiqua privilegia et immunitates
tam Ecclesiasticas quam politicas sancté confirmasset.
Wi zville halide allum Norgis monnum disse efftersk(r)iffne
article, privilegier och friheder2 i alle maade Stadeligen och
vbrodeligenn.
15 1. At Nor gis Riigis Indbyggere Schulle Nyde derris low,
frihed och kongelige Retteboder, och den helige Kyrke sin fri-
hed och privilegia etc. et reliqua quæ apud Dn. A. Huitfeldium
fidelissimé descripta leguntur in Christian. I.
Speciatim etiam nostram Rempub. non Regio tantum sed
20 mere paterno3 studio (nam Rex pater esse suis debet) cura
dignatus est; quod ex pluribus sancitis et constitutionibus ipsius
Islandis datis liquet, quæ in unum diploma congestæ apud Is-
landos adhuc leguntur. Ubi primum å Regio favore, quem erga
Islandos antecessores sui habuerint, et ipse etiam eorum exem-
25 plo habeat, ac ab officio sibi divinitus concredito et cura de
subditis gerenda exorsus, I. Imperat, ut Magistratus politici
legum et justiciæ sint amantes; nec se vel amore vel odio,
muneribus aut quacunque re aliå corrumpi sinant. Sin vero con-
tingat quempiam injuriam Magistratuum apud Regem jure con-
30 queri, sancit ut iidem judices officio mox privati 13 marcarum
mulctå in fiscum luant, et parti læsæ omnes sumptus ob judicis
illius injuriam factos resarciant.
Hujus decreti executio si hucusque fuisset servata, me-
1 5. ed. 2 freihder ed. 3 prterno ed.
D Ara. Huit
feid. Cliron.
Christ. I. Di-
ploma ad Isl.
13 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X