Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 210
196
RERUM ISLANDICARUM
Apostolicæ per Regna Daniæ, Sveciæ et Norvegiæ collector
generalis, per sedem Apostolicam specialiter deputatus, universis
et singulis præsentes literas nostras inspecturis sive legi audi-
turis, et quorum interest sive interesse poterit, quamlibet in futu-
rum ad notitiam deducimus et deduci voluimus per præsentes
ac recognoscimus, quod nos Anno Dn. 1450. die 24. Mensis
Novemb. in oppido Hafniensi Roscildensis recepimus centum
decem et novem Lothones argenti ponderis Coloniensis et Lubi-
censis. Quorum unus Loth valet solidos Lubicenses duodecim,
monetæ Hafniensis. Datos per Rever, in C. Patrem Dn. Gott-
scalcum, eadem gratiå Episcopum Holensem, ratione enim suæ
primariæ introductionis ad Ecclesiam Holensem, pro qua tene-
batur cameræ Apostolicæ in triginta nobilibus aureis. Super
quibus præfatum Dn. Gotscalcum Episcopum et suos hæredes
ac successores nomine dictæ cameræ Apostolicæ quittamus et
quittos facimus per præsentes etc. In quorum omnium fidem et
testimonium præsentes literas nostras fieri fecimus et sigilli
nostri rotundi appensione ac superscriptione notarii nostri feci-
mus communiri. Dat. Anno Dn. mense, die et loco, quibus supra.
Quia vero, ut dictum est, Marcellus sedem Seal. adire neg-
lexit, eandem ex ditioribus quidam, Biorno Torleifi, invasit
et occupavit. Ad quem abigendum et bona omnia Ecclesiæ, sub-
ductis rationibus, recipienda dictus Gotscalcus Holensis Episcopus
å Marcello et Henrico Nidrosiensi Archiepiscopo, adeoque ab
ipso Rege Christiano I. plenariam potestatem accepit Anno
1453, prout literis eorundem ad Islandos datis declaratur, Mar-
celli quidem quibus se Episcopum Scalholl., postulatum Nidro-
siensis Ecclesiæ et sedis Apostolicæ legatum profitetur. Actum
Haf. die saneti Benedicti, Anno 1453.
Henrici vero Archiepiscopi Nidr. literæ datæ Bergis die
Marci Evangelistæ Anno eodem.
Quibus majorem in modum de Laicorum vi et audacia S.
Ecclesiæ sedem et bona invadentium conqueritur, et prædictum
Biornonem, nisi volens cedat et proventuum Ecclesiæ inde ab
obitu Gosvini justam rationem reddat, anathemate feriendum
censet.
Ast Regis Christiani I. de eadem re diploma ad Islandos
datum ex castro Haf. die S. Gregorii Papæ, Anno ut supra.
5
10
15
20
25
30
35