Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 216
202
RERUM ISLANDICARUM
Hic Episcopus Anno 1542. nomine sacerdotum suæ diæcesis
apud Regiam Mat. conquæstus est, pontificiå misså et aliis
superstitionibus abrogatis, etiam ministris sua stipendia å multis
subtrahi. Cui R. respondit ac per literas patentes iniunxit, ut
ea res ab insulæ præfecto quocunque sedulo curaretur; simul
etiam imperans, ut incolæ ministris verbi libenter et prompte
solverent, quæcunque antiquitus deberentur, et econtrå vetans,
ne ulla gravamina vel exactiones ministris imponerentur per
præfectum vel alios sine peculiari instructione Regiå ad eam
rem præeunte. Datum Haf. D. ante præsentationem, Anno ut
supra.
Nicolaus (Clawes) van Menwitz provinciæ peculiaris et
cænobii cuiusdam præfectus fuit apud Islandos. De quo cum
238 illi apud Regem multa jure conquesti essent, officio privatus est.
Tradunt hunc quidam cum Theodorico van Mynden, cædium
et rapinarum convictos, Islandia cessisse. Sed de Theodorico illo
habent Annales et quorundam adhuc narratio, quod in Islandia
cæsus sit.
Anno 1544. Otto Stigotus insulæ præfectus.
Thorleifus Pauli Nomophyl. Bor. et Occid. Islandiæ.
Anno 1547. Martinus Einarus Episcopus Scalh. secundus
eorum, quos å repurgatå doctrinå Evangelicos dixerunt. Inter
hunc et Ionam Aræsonium Holensem Episcopum magnum ortum
est de religione dissidium; de qua re variæ sunt relationes. Ipse
præter exitum seu extremum actum nihil certi scriptum vidi,
qui talis fuit.
Martino Holis in custodia detento, Ionas Episcopus Holen-
sis Martini olim Levirum, Dadam nomine, de Snoxdal, ob vitam
impuram et nefarios, ut refertur, concubitus objurgare graviter
cæpit, quamvis ad suam Episcopiam non pertineret, nisi qua
utramque diæcesin, capto Martino, in potestate habere sibi visus
est. Quæ dum ita geruntur, dictus Episcopus Ionas, citante Rege
in Daniam Anno 1548 (huius Anni præfectus insulæ fuit Lau-
rentius Mule) evocatus, non abiit; sed prædictum Dadam ante
varié admonitum et objurgatum anathemate feriit Anno 1549,
Cal. Ianuar. ex suggesto Cathedræ Holensis et alibi palam
denunciato. Cuius Anni æstate adulta diploma Regium contra
prædictum Ionam Aræsonium affertur. Qui deinde Anno 1550
s
10
IS
20
25
30
35