Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 217
LIBER TERTIUS
203
Dadæ Villam Saudafallensem cum armato sodalitio occupans
ab eodem Dada cum filiis duobus captus est et Scalholltiam ab-
ductus. Christiernus quidam fuit, sive insulæ præfectus, sive præ-
fecti relictus famulus vel vicarius; quicum captivi Episcopi Ionæ
s hostes egerunt, ut is cum filiis capite mox truncaretur. Non 239
caruit ea res multorum sinistris sermonibus et odio; quod dice-
rent iniquum esse Episcopum cum filio Nomophylace altero,
altero vero sacerdote, ad supplicium indamnatos rapi. Sunt qui
asserant etiam contra judicum sententiam, decernentium ut cap-
10 tivi rei Regiæ Maj. censuram vivi expectarent, occisos fuisse.
Certé ante supplicium non fuisse capitis damnatos argumento
est conventus å legatis Regiis Anno 1551. Oddeyræ coactus; in
quo an jure occisi fuissent vel secus disputatum est.
Sunt etiam qui gravius quoddam crimen dicto Episcopo ad-
15 scribant, quapropter huius et filiorum bona confiscata sint. Sed
ut dixi, de istis præter ista jam allata nihil scriptum reperio.
Hic Episcopus cum filiis quia tam odioså præcipitantiå sup-
plicio affectus est, occisorum aliquot famuli et domestici sequenti
hyeme prædictum Christiernum, cuius autoritate id factum, cum
20 sociis é medio tollunt.
Illius autem Episcopi nomine tota Islandia, tanquam suo
Regi et jurato domino rebellis, male audivit (atqui unus ille vir
cum suis paucis quanta pars fuit incolarum?) Quare Rex Chri-
stianus Axillum Iolium et Christophorum Thranderum in Is-
25 landiam cum milite ablegavit, ut incolas in fide et officio re-
tinerent. Sed nihil opus erat milite, Islandis suå sponte in fide
constantibus. Qui nihilominus fidelitatis juramentum iterarunt,
et simul in ordinationem Ecclesiarum Danicarum, quam Rex
paulo ante confecerat, jurarunt, legatis Regiis id poscentibus,
30 Anno 1551, 15. Iunii, loco Oddeyræ.
Porro ad sicarios istos, qui dominorum necem Christierni
prædicti et sociorum 13 cæde ulti sunt, vindicandos Paulus
Hwitfeldt An. 1552. in meridionalem Islandiam missus est.
Qui insuper ad Ecclesiarum reformationem et scholarum 240
35 fundationem multum contulit: Scholam trivialem utrique Eccle-
siæ adjungens et fundatione scriptå Regis nomine muniens.
Datum Fundationis Regiæ Viburgi feria 6. post Dom. Oculi
1553-