Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 220
20 6
RERUM ISLANDICARUM
Gudbrandus Thorlacius Episcopus Cathedræ Holensis, ad
quam ornandam simul et Ecclesiam ac Religionem adhuc tene-
ram fovendam ille vir natus est.
Hic primum Anno 1571. pro ministris suæ diæcesis tenuiori-
bus apud Regiam Maj. supplex factus annuam Eleemosynam s
ex reditibus insulæ å præfecto Regis nomine exsolvendam im-
petravit. Actum Fridricsburg1 28. Apr. An. prædicto et iterum
A. 1573. Datum Scandeburgi 20., ac rursus 1575, 12. Martii.
Quæ terna edicta de unå eademque Eleemosyna in ministros
pauperiores eroganda edita sunt. 10
Causa vero mandati toties2 iterati fuit ipse insulæ præfectus3
243 Buccholltius, qui imperatam et ex Regiis non suis proventibus
exsolvendam Eleemosynam segnius expendit, et per triennium
aut plus eo retinuit, de qua injuria semel et iterum apud Regiam
Maj. conquæri Episcopus necesse habuit, prout iteratio mandati is
Regii ac literarum tenor et summa satis edocent.
Bucchoiiti in Atque hine sané extitit Vatinianum illud Buccholltii, multo-
Episcopum et rum annorum Insulæ præfecti, in Episcopum et ministros verbi
odmmunde odium. Eline sæpius causæ nostræ, quoties in roro secularium
istorum auxilium quærendum fuit, suppressio et aggravatio. 20
Hine apud superiorem Magistratum frequentes calumniæ et
maledicta ac nominis Gudbrandini suggillatio. Cuiusmodi referta
fuit Buccholltii illa schedå, quam testimonium rogatus Anno
1593. in contumeliam et perniciem Episcopi et ministrorum
scriptam magnificis Daniæ proregibus exhibere ausus fuit. 25
Hine denique factum est, ut idem Buccholltius (videns quod
sibi crimen per retentam triennii Eleemosynam intentaretur)
complices suos, quos in Islandia habebat, eodem, quo se, in Epi-
scopum affeetu præditos, eodemque odii latentis stimulo armatos
vellet. Nec sané irritå voluntate, ut ex sequentibus demum 30
planum existit.
Cæterum præter illam å Regia Maj. impetratam pauperiori-
bus ministris Eleemosynam, etiam ipse Dn. Gudbrandus4 de
suis subsidiis aliquid remisit; cuiusmodi est ususfructus, seu liber
et gratuitus incolatus sequentium prædiorum: utpote Ripensis, 35
1 Fridricburgs ed. ^ totius ed. ^ -feetos ed. ^ -dius ed.