Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 221
LIBER TERTIUS
207
Miclabæensis, Kulensis, Myrcaensis, Eyardalsaensis, Arnar-
watnensis1 etc., quorum reditus annuos Cathedra levare solebat.
Ae mox ut officium illud novum et arduum ingressus fuerat,
nihil antiquius habuit, quam ut novæ Religionis plantaria et do- 244
s cendo et scribendo ad maturam frugem educeret, atque hærentes
adhuc papistici cultus reliquias et lolium penitus evelleret. Ad
quem solum scopum, gloriam nempe divinam, Religionis curam,
Ecclesiæ emolumentum, pietatis et honestatis augmentum2 et
patriæ salutem unicam, omnes in vita actus et actiones retulit.
10 Qua in re, ut accidere solet, fidelioribus regni Christi agonothetis
sexcentas adversitates et acerbitates tulit et pertulit.
Anno 1573. Cum Magistratus nostri interdixissent, ne quis
nostratium exteras nationes libere inviseret, nisi illis prius con-
sultis, et facta prius hac vel ista obligatione ad eorundem scilicet
15 nutum et voluntatem, intelligens Episcopus tam bonarum litera-
rum quam aliarum honestarum artium cupidis magnam inde
remoram injici, ac illud proinde interdictum non solum cum
Reipub. sed etiam Ecclesiæ detrimento conjunctum esse, å Regiå
Mat. peregrinandi libertatem cuivis bono et honesto impetravit,
20 patenti diplomate expressam et prædicto nostratium interdicto
directe oppositam. Datum Scanderburgi 20. Mar. Anno præ-
dicto. Atque hoc et simili modo å politicis illius temporis parum
gratiæ meruit.
Præterea cum libidines et alia scelera enormia, quibus ab-
25 solutio in publico facta de more Ecclesiæ debetur, ideo vulgatiora
animadverteret, quod quilibet in sua parochia ab solver etur; id
quod cum minore rubore peccati conjunctum erat et contra
veterem Ecclesiarum nostrarum consuetudinem, probabilibus
rationibus innixam, Episcopus facit eam rem cum Regiå Mat.
30 communicari. Quare mox edicit R., ut enormiores peccatores in
templo Cathedrali3 suæ diæcesis absolvantur, cum ea vetus sit
consuetudo Ecclesiæ; et in pauco conventu facta absolutione
(cuiusmodi sunt minutæ parochiolæ) intra illius parochiæ tantum
limites scelus innotescat, quæ res impænitentium securitatem 245
35 alere solet, si non in frequentioribus cætibus pænitentiæ specimen
edatur. Adde quod pastores quidam rudiores, ad divites et ob-
1 Annar- ed. ^ - mentnm ed. 3 Cathredali ed.