Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 222
208
RERUM ISLANDICARUM
stinatos illos pro merito et ratione sceleris, loci, temporis et alia-
rum circumstantiarum tractare sint nescii et prorsus non idonei;
ita ut etiam idcirco expediat notoria crimina å peritis ministris
et in cætibus frequentioribus argui. Hæc et similia Rex sapien-
tissimus perpendens edictum, ut dixi, tulit, ut atrociores pec-
catores in templo Cathedrali absolverentur. Datum Fridrics-
burg. 19. Apr. Anno 1576.
Rursus Anno 1578. ea cura præpositis Ecclesiasticis in-
juncta fuit.
Sed nec illud valde diu valuit: Quidam enim peccata graviter
et palam argui ægreferentes, ac ad correptionem legis divinæ
aures suas more aspidum obturantes recusantesque venire ad
lucem, ne arguerentur opera eorum, ad senatum et proreges
Daniæ retulerunt, uti istam constitutionem mutarent, velut in-
colis nimis gravem; contendentes peccatores pcenitentes quovis
loco et å quibusvis ministris esse absolvendos.
Sed sapientissimi proreges cauté tulerunt, ut quilibet in sua
parrochia absolveretur; sed consulto prius Episcopo aut præ-
posito Ecclesiastico, si peccatum aliquod enormius est. Actum
Haf. 26. Aprilis 1594. Qua ratione et supplicatione nostri
homines, insciis et inconsultis Episcopis, quorum de absolutione
cura esse debet, nihil nisi levamen insigne nostris Episcopis
attulerunt; quanquam cum quo pietatis emolumento, ipsi vide-
rint.
Anno 1574. Jonas Ionæ f. Nomophyl. borealis et occidenta-
lis Islandiæ.
Anno 1575. constitutionem de decimis tulit R. Fridericus
246 eorum prædiorum nomine, tam quæ Regis essent, quam Ecclesia-
rum, in usum ministrorum verbi solvendis; quorum ille summam
omnino curam gerebat.
Ars Typogra- Interim dum hæc curarum et laborum suorum initia Gud-
phica in isi. branc[Us Thorlacius satis ardua haberet, animadvertit inter alia
literarum et librorum inopiå et defectu potissimum laborare
Remp. Ecclesiasticam; quod novæ et reformatæ religionis libri,
præcipué linguå vernaculå populo necessarii, pauci aut nulli
extarent. Cui malo si quod remedium afferri posset, in majorem
spem fructus, qui ad Deum ex novæ religionis agello redundaret,
veniebat. Quocircå de arte Typographicå (qua literas et religio-
5
10
15
20
25
30
35