Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 224
210
RERUM ISLANDICARUM
Ionas septem aliis adjutus biennium impendit. Interea dictu
facile non est, quos ille noster Episcopus labores in prædicto
opere perficiendo exantlarit, quas molestias et difficultates, per-
dius, pernox, assiduus, accubuus sustinuerit; quos quantosve
sumptus in patriå et exteris facere coactus sit; quos sumptus 5
Cathedra Holensis non fuisset sustinendo, nisi auctoris ars et
ingenium divinum, tum alia tum præcipué ipsam Typographicam
suppellectilem informare, paucis ex hoc ordine imitando artificii
exemplo, novisset.
Atque hic favente numine Biblia Islandica Anno 1579. ab-10
soluta sunt cum præfixo Regiæ Majestatis privilegio.
248 Sic, inquam, opus illud auctor absolvit, ut quamvis Dei glo-
riam et patriæ salutem tantum eo quæsierit, sibi interim immor-
tale nornen per totum orbem Christianum paraverit.
Agnovit hane Episcopi nostri pietatem clementissimus Rex 15
Fridericus II. Quod cum ex binis privilegiis operi præfixis mani-
festum est, tum quoque aliis Regii favoris haud obscuris indiciis
auctor sensit, agnoseunt per Daniam, Germanias, Angliam
doctissimi et optimi quique et tam pium opus tantumque bene-
ficium in Ecclesiam Christi, quæ in Islandia est, collocatum esse 20
certatim gratulantur. Agnoscit etiam patria, si lividos illos
ocellos excipias, qui aliorum reeté facta nisi torve nunquam
aspiciunt; quorum ego nominibus præter meritum istorum parco.
Agnovit (quod maximum est) Divini numinis clementia, quæ
ab illo die auctori, quamvis subinde aliis molestiis exercito, abun- 25
dam benedictionem affundere non destitit.
Ne quid autem ad absoluti operis ornatum aut sumptuum
magnitudinem deesset, Bibliopegum Hamburgo Episcopus con-
duxit, qui mensibus aliquot multa exemplaria compegit et aliis
ad hane rem ab Episcopo destinatis artem istam monstravit, 30
ita ut reliqua domi pari fere elegantia præparata sint, præter
100 Hafniæ compacta.
Nec ullis sumptibus pepercit novæ editionis auctor, quin suf-
ficiente copia Biblia Islandica quam primum in vulgus distra-
herentur. Cæterum quam hic gratiam å quibusdam meruerit, 35
post monebitur.
4. gradu Anno 1585. super casu quodam matrimoniali, an videlicet
impan in quarto gradu impari licita essent conjugia? Regiam Maj.