Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 225
LIBER TERTIUS
2 I I
Episcopus consulere necesse habuit; non quidem quod leges
conjugii divinas, imperatorias aut etiam Danicas, ordinatione
Danica expressas, ignoraret, sed quia ipsi incolæ in diversas i49
sententias euntes, dictas leges et rectam rationem audire recusa-
s bant. Alii namque in hoc gradu jungi postulabant, quibus etiam
ministri non nulli, etiam non consulto Episcopo, assensi sunt.
Alii leges Islandicas, juri pontificio (in hoc negocio) innixas,
per quas in hoc gradu conjugia non essent licita, contra urgebant.
Et quamvis ab Episcopo audirent prohibitionem graduum
10 fundamentaliter ad forum Ecclesiasticum spectare ex jure divino,
et prohibitiones politicas pro diverso tempore et Magistratu
licité variate; immo gratiam deberi Regiæ Maj. quod con-
scientiis injectum å statutis pontificiis iugum hac in parte laxave-
rit, nihil tamen apud obstinatos quosdam profecit; unde Regiam
15 censuram et decisionem impetravit, diplomate comprehensam et
in prædicto gradu conjugia libera esse jubentem. Actum Fride-
ricsburg, 29. Aprilis, Anno etc.
Rursus Anno 1587. Leges de matrimoniis in Daniæ regno
reliquo antea latas et divulgatas etiam in Islandia penitus servari
20 jussit, peculiari diplomate Islandis præscriptas ac postea typis
Danicis editas. Actum Cronoburg Anno etc.
Hic dolentes et videntes legulei quidam suas opiniones et
pertinaces sententias ratione et Regia auctoritate vinci, præ-
dictum Episcopum, ut patriæ legibus adversarium et semper novi
25 aliquid (ut obiicere solebant) molientem, clanculum variis ser-
monibus sugillare1 non erubuerunt.
Atque ut hic paulisper subsistam, mirum profecto, mirum est,
quam veri impugnatores in manifesta luce cæcutiant et sibi pa-
rum constent: Mirum, inquam, quid æmulatio et invidentia ad
30 recti judicii acumen perstringendum valeant.
De numeratione graduum Can. nihil opus est dicere; aut
prohibitione graduum in jure canonico valde dissimili. Dum alii
ad quartum tantum, alii ad quintum, alii ad sextum (quid si 250
decimum?) gradum prohibitiones humanas extenderunt.
35 Codex noster seu leges seculares de gradibus prohibitis nihil
habent ipsæ: sed ab hæreditaria successione arcent natos intra
1 mordere ed., corr. Ay.
*4*