Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 226
212
RERUM ISLANDICARUM
gradus vetitos jure canonico, scilicet apud nos recepto. Illi vero
canones nobis olim recepti ad quintum usque gradum inclusive
interdictum esse matrimonium voluerunt. Postea ad quartum
sese prohibitio extendit, quæ ad repurgatæ religionis nostræ
tempora, Anno sc. 1551, valuit. Inde mox cernere poterant cor- 5
datiores prohibitiones istas mere esse humanas, et grave jugum
conscientiis libertatem Christianam affectantibus injicere, nec in
Germaniæ aut Daniæ reformatis Ecclesiis servari. Quare Olaus
Hialterus, Episcopus Holensis, in Consistorio quodam Ecclesia-
stico Anni 1552. pro sua diæcesi statuit prohibitionem conjugii 10
in 4. gradu irritam habendam esse; etiam Danicæ ordinationis
auctoritate ad hoc usus.
Postea paulo Egerhardus Iohannis, Borealis et occidentalis
Islandiæ Nomophylax, per arbitros delectos 24 tulit de liberis
in tali conjugio natis, ut1 hæreditates legitime adire possent. 15
Id enim diu controversum fuerat, eo quod pontificii cum qui-
busdam in 4. gradu dispensassent, quorum liberos alii negabant
ad. hæreditates legitime natos; in quam sententiam nonnulli
etiamnum ibant, audientes in 4. gradu licita esse conjugia.
Cuius controversiæ hæreditariæ decisio et arbitrium penes Nomo- 20
phylacem et judicum consessum2 erat.
Ille igitur, siquidem talia conjugia, in 4. gr. contracta, legi-
tima essent ex jure divino, Imperatorio, et cui nobis parendum
esset, Danico, prout nostri Ecclesiastici nuper in suo foro de-
crevissent, statuit liberos ita natos omnes hæreditates legitime 25
adire posse etc. Actum Spialldhagæ, die Lunæ3, ante festum
Matth. Apost. Anno 1554.
Atqui hæc statuta contraria erant nostris canonibus vetustis;
quos tamen ut humani erroris pienos hac ratione condemnabant;
primum in suo foro Episcopus, propter ipsa contrahenda con- 30
jugia; deinde Nomophylax in suo propter ipsas hæreditates.
Sed quia hæc statuta alii de 4. gradu pari, ut loquuntur,
saltem intellexerunt, de 4. gradu impari novam jam quæstionem
movere incipiunt, et isthic matrimonia illicita clamitant, suæ
sectæ axioma et huius consequens turpiter ignorantes: 35
In linea transversa inæquali, qaoto gradu remotior distat
å stipite, eo inter se distant.
1 Add. Ay. 2 concessum ed. 3 Lnuæ ed.