Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 227
LIBER TERTIUS
213
Hic sine Regiå ordinatione renovatå ac vix per illam per-
suaderi poterant, ut in hane conjugii legem, de 4. gradu impari,
consentirent. Quin potius suum Episcopum, veritatem é tenebris
educentem, rerum novarum studiosum dicerent, ut qui leges
s patrias destrueret.
Atqui legibus patriæ, ut illi vocant, non minus contraria erant
statuta illa, de 4. gradu pari, quam hæc de 4. gradu impari; et
utrumque per scholæ pontificiæ fundamentum æqué illicitum et
æqué prohibitum (quoto gradu remotior distat). Quæ igitur in-
10 justitia est Olaum Hialterum et Egerhardum Iohannis contra
leges, ut illis placet, patriæ statuentes (in 4. gradu pari, interim
tamen nostris canonibus ut dictum prohibito, licita esse ma-
trimonia) prompte amplecti, ast Gudbrandum in eodem negocio
pené idem ob bonum publieum statuere volentem, ac insuper,
15 præter primam illam ordinationem Danicam, qua illi suffulti,
nova Reg. Maj. decisione et censurå, imo sigillo, instructum,
velle rejicere aut novitatis accusare? Annon in hæc tam
stupida et veré cucurbitina capita, tam sinistras mentes, legum
et judiciorum publicorum cognitio et Reip. summa pulcré com-
20 petit?
Cæterum ut cognoscant nostri homines, quos sequantur in
tam strietå graduum prohibitione authores, placuit eorundem
rationes videndas (sive malis, ridendas) in medium tribus verbis
afferre: ut iis auditis, si qui adhue sint ex nostris frivolis istis
25 multum tribuentes, tacité erubescant.
Primo namque de sobrinorum nuptiis interdictis rationem
reddit Gregorius IX., quod experimento didicerit ex tali con-
jugio sobolem non posse succrescere.
Ast de quarto gradu vetito hane afferunt rationem patres
so concilii Lateranensis, præside Innocentio III. Quaternarius nu-
merus, inquiunt, bene congruit prohibitioni coniugii corporalis:
de quo dicit Apostolus: vir non håbet potestatem corporis sui,
sed mulier etc., quia quatuor sunt in humano corpore humores,
qui constant ex quatuor elementis etc.
35 De sexto denique gradu interdicto hane afferunt rationem
alii: Quoniam, dieunt, sicut sex ætatibus finitur mundi generatio
et hominis status, ita propinquitas generis tot gradibus termi-
natur etc.
252
Rationes pro-
hibitionis
gra. pontificiæ
11
u
u