Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 228
214
RERUM ISLANDICARUM
Egregiæ sané rationes et Romana curiå dignæ; dignæque
quæ toti orbi Christiano matrimonii leges præscribant scilicet.
Quomodo autem easdem illi ipsi Romanenses relaxare soliti
fuerint, exemplo sit unus pro multis, Martinus V., quem fratris
cum sorore nuptias approbasse scribunt. I nunc et horum leges
de coniugio sequi malis quam sapientissimorum Regum nostro-
rum decreta et constitutiones. Certé de istis aliter prophetavit
Pauli spiritus notabili epitheto humanas istas traditiones et
i. Tim. 4. placita insigniens: Diabolicam doctrinam appellando prohiben-
253 tium coniugium, sive certo alicui ordini hominum, ut sacerdotibus,
sive etiam in certis illis et remotis gradibus, extra verbum Dei
et honestissima Imp. et Regum edicta. In quæ subditi idcirco
consentiunt, quia Magistratui in rebus licitis morem gerere iis
tam curæ est, quam suorum vitæ et fortunarum curam å Magi-
stratu geri. Non vero quod å jure pontificio, tam dissimili et
vario, originem trahant. Sic nos horum Regnorum prohibitionem
de sobrinorum nuptiis haud inviti amplectimur: non propter ra-
tionem å Gregorio IX. adductam, vel quod hic pontificii tertium
gradum consanguinitatis statuant (semper namque duo, duo
sunt numero, et non unum, nisi quis naturæ rerum obloqui velit;
id quod iurisconsulti in hoc negotio studiosé vitarunt), sed quia
Magistratui, plurimum honorando, 1. Pet. 2, et sic edicenti,
resistere vetamur: Rom. 13, tum etiam non quid liceat solum,
sed quid expediat, perpendere 1. Cor. 6. iubemur.
Rursum sobrinorum liberos et sobrinum cum sobrinæ vel
sobrini filiå (et vicissim), ubi canonici quartum gradum parem
et imparem appellant, licité in matrimonio copulamus, siquidem
id nostri Magistratus, hoc est Regis, authoritate liceat, nihil
Pontificiorum humores quatuor aut elementarem prohibitionem
curantes.
De asyiu Sed de istis satis. Ad Gudbrandum Thorlac(i)um redeo; cui
sopitå istå controversiæ matrimonialis liticulå, alius ab æquore
fluctus assurrexit. Vetus enim et Papisticus mos et consuetudo
apud nos obtinuit, ut flagitiosi ad sacras ædes ceu asyla quæ-
dam confugerent; unde ad pænam vel supplicium nequaquam
extrahendi essent. Atque sic domus DEI et orationum in lati-
bulum flagitiosorum conversa est. Quod dolens Episcopus å
Reg. Maj. contendit, ut istiusmodi abominationibus obviam
5
10
15
20
25
30
35