Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 229
LIBER TERTIUS
215
iretur, nec essent sacræ ædes asylum reis, aliter in Islandiå quam1 254
Daniå, aut aliis Ecclesiis reformatis; in casu solo nempe homi-
cidii non voluntarii aut coacti etc. Id quod mox etiam impetravit,
expresso diplomate confirmatum. Actum Cronoburgæ 2. lun.
s 1587.
Sed habuit edictum illud ac fortasse etiamnum habeat oblocu-
tores plurimos; quibus enormia flagitia, non morte, sed mulctå,
non pæna, sed crumena expiari cordi est. Adeo difficile est etiam
ipsis Regibus quicquam statuere, etiam ad pietatis et honestatis
10 emolumentum spectans, quin adversarios mox obvios habeat.
Qui pietatis et honestatis adversarii, cum å discordiæ spiritu
regantur, ne in honestas constitutiones nobiscum consentiant, eos
missos facimus, ut qui nil recti vel boni sapere aut velint, aut
possint, quique veteris juris nornen et titulum in ore frequenter
is habeant, Regulas vero aut paucas, aut nullas, aut male intel-
lectas.
In Chronologia nostræ Reip. pergo; quæ jam in tristem illum
ac lugubrem annum et his Daniæ Regnis fatalem 1588. pervenit;
quo ea Deus justus judex Rege fortissimo, Patre clementissimo,
20 Divo Friderico II. orbavit. Cuius laudes incomparabiles, pieta-
tem, clementiam, liberalitatem, reliquis virtutibus cumulatas,
etiam extremus ille Regni angulus Islandia plenis buccis loquitur
et sonat, perpetuoque loquetur et sonabit. Nam si scholæ et
religio å quopiam curatæ et nutritæ, ille curavit et nutrivit; si
25 ad bonam Reipub. constitutionem quidquam allatum, ille attulit;
si Ecclesiarum antistites et ministri adversus quorundam insultus
et invidiam defensi, ille defendit; si de bonis et Zeli ac cultus
Divini in patriå studiosis bene quid meritum est, ille meruit; si
pauperum et inopum ulla cura gesta, ille gessit; omni(n)oque
30 se talem exhibuit, qualem Regem verum Poéta brevissime de-
pinxit:
Hæc sunt quæ faciunt præclarum nomine Regem: 255
Rex pater esse suis debet, mitisque benignus, etc.2.
1 quæ ed. 2 Add. AJ.