Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 230
2l6
RERUM ISLANDICARUM
XVII.
CHRISTIANVS IIII.
Daniæ, Norvegiæ et provinciarum Rex.
In X Annorum interregno Magnifici Daniæ Senatores etjam
nostram Remp. prudentissimé curabant. Quorum propterea laus s
nunquam intermoritura manet etc.
Anno 1589. fit Episcopus Scalholl. Reverendus et Clarissi-
mus vir, Otto Einarius, vir eruditus, eloquens et literis seu
linguarum cognitione non vulgariter tinctus; ac pari pietate
juxta ac morum gravitate ornatus. 10
Hic antea Academiæ Hafniensis alumnus et alumnorum
præpositus fuerat. Deinde cum scholam Holensem fidelissimé
rexisset, ad Episcopatum Scalh. vocatus est. Is etiam in disciplina
Ecclesiasticå informandå et reformatione suæ diæcesis multum
operæ posuit ponetque; et cum symmyste suo, Dn. Gudbrando 15
Th., ad Reip. Ecclesiasticæ e-dTa'ZCuv vires conjunget.
Recensui hactenus strictim, quibus difficultatibus Dn. Gud-
brandus publici officii nomine fuerit intricatus, quoque sit ex
iisdem extricatus modo. Cæterum quid et quantum ea res (mu-
neris ratione fideliter curata et curanda) odii ac adversariorum 20
attulerit, tam privatim quam publicé, id vero paucis expedire
in promptu non est. Novit id patria, quæ ipsum multis annis
invidentiæ ac veluti persecutioni adversariorum subjacere vidit.
An. 1592. et Norunt externi, in quorum auribus recens fere semper aliqua
93-acta viguit in Gudbrandinum nornen directa calumnia. Notum id 25
256 quod vel in primis est, ex anni 1592. et 1593. actis, ubi dum de
bonis quibusdam avitis Dn. Gudbr. recuperandis controvertitur,
emergunt apud adversarios instrumenta seu tabellæ (at non illæ
Metelli tamen) antiquitatem quandam referentes, quibus Ionæ
Sigismundo, qui Dn. Gudbrandi avus maternus fuit, ante an. 72 30
tum defuncto, inaudita crimina et parricidia adscribuntur. Qui-
bus tabellis criminatoriis adversarii prædictum Dn. Gudbr. et
cohæredes non modo å præsenti juris actione absterrere, sed
reliquis præterea bonis avitis antea recuperatis exuere et in
gravius nescio quod crimen et discrimen conjicere sategerunt. 35