Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 231
LIBER TERTIUS
217
Cujus rei processum reliquum age inspiciamus, ut vel hine pateat,
qua integritate ad prædicti viri negocia1 transigenda quidam usi
sint (quidam dixi, non omnes; maneat enim bonis et innocentibus
sua laus et gratia) quidque æmulorum vocibus adversus ipsum
s directis subesse existimandum sit.
Ecce igitur tabellas istas et crimina antiquo stylo, ut illi
commenti sunt, scripta ad præfeetum insulæ Henricum Crag.
deferunt, ut cujus hic nomine Regis, qui istis non parum lueri
capturus dicebatur, maximi interesset. Quid enim adversariis
10 magis ex usu atque ad propositam malitiam explendam magis
accommodatum, quam ut hac ratione Regios, si possent, ad suas
partes pertraherent? Atque adhæc crimina tanta, mortuorum
cineribus illata, variis sermonibus et cachinnis ac probris ad-
versarii in vulgus disseminabant; hoc siquidem erat callidum
15 satis ad victoriam aueupium, ut primo superiores, deinde vulgus
seu plebem å Dn. Gudbrando hostes abalienarent, et nornen ac
causam ipsius apud utrumque statum odiosam redderent. Itaque
eum æmulorum livor et invidia per annos plus minus 20 contra
Gudb. in protasi quasi fabulæ fuissent occupata, nunc ad Epitasin
20 pervenisse et summo eum æstu efferbuisse dixisses, ut jam parum
abesset, quin eundem pené devorasse sibi visi sint.
Quorum insultibus et injuriis Episcopus majorem in modum
exulceratus (præcipué quod defuneti avi cineres erudelis hostium
livor, nec manibus pareens innocentibus, non tantum convelleret,
25 sed quantum in ipsis erat infandis modis fædaret) ad Magistra-
tum insulæ provocat et forum Magnum anni 1592. adit; ubi
eum in senatu sive judieum consessu2 tabellæ istæ palam recitaren-
tur, Episcopus easdem vicissim palam falsi arguit; et ut de iis-
dem atque de suæ refutationis summa cognitio et examen judi-
30 eum institueretur, summis precibus å Magistratu afflagitabat.
Henricus igitur Cragius nihil suo muneri deesse volens magi-
stratib. injungit, uti causam et crimina ista posthuma per judices
ordinarios cognoscant. Iudices decernuntur; tabulæ et crimina
iis contenta denuo recitantur, quæ Dn. Gudbr. in continenti, ut
35 loquuntur, argumentis necessariis et evidenti demonstratione
adeo manifeste coarguit et convicit falsi, ut nec ex inimicis quis-
1 necogia ed. 2 concessu ed.