Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 232
2l8
RERUM ISLANDICARUM
quam obloqui posset aut contra etiam hiscere. At judices tamen
nihil certi statuere aut audebant aut volebant.
Sed præfecti judicil his imminentes, quid judicibus inges-
serint, ipsi intimabant in hane fere sententiam: oblatas sibi esse
tabellas criminatorias, in Ionam Sigism. conscriptas; quas sine 5
ulteriori cognitione aut censurå ad Regiam Maj. remittere visum
sit etc. De excusatione vero et argumentis, quæ Dn. Gudbr. pro
reo afferebat, verbum omnino nullum.
Qui mos, quæ causarum cognitio et judicii processus, quid
nisi inveteratum et inexplebile odium spirat? crimen reo ob-10
jectum adnotare et in scriptis ad summum Magistratum sine
ulla debitå inferioris judicii cognitione et examine deferre, id
vero, quod pro reo faciat, quamvis judicibus et scripto et vivå
voce ingestum, subticere? 6 tempora, 6 mores: Quid vero animi
tum fuit tibi, emerite senex? Quid tu Gudbr. Thorlaci tum 15
cogitabas, eum te parricidå et nefario homine progenitum hostes
innuere vellent? Cum non modo bona tua avita, sed nornen et fa-
mam tuorum, ab improbå sceleratorum audaeiå peti cerneres?
Cum, inquam, tibi cum mendacibus et falsis criminibus, sed plus
quam 70 annorum ætate palliatis, quibus avi tui pientissimos manes 20
adversarii sine fronte, sine pudore et conscientiå, violare tenta-
bant, colluctandum fuit? Hoccine erat vigiliarum et laborum
tuorum, quos pro patriå sedulus impendisti, sat debitum præ-
mium. Hæccine illius curæ, quam de gentis tuæ salute assidué
gerebas, quæque tibi artus et animum ipsum tantopere macerårat, 25
condigna merces? Avum tuum virum Laicum, sed qui melioris
religionis semina imbiberat, Episcopus Pontificius per annos
plurimos divexarat. Te Episcopum religionis synceræ præconem
Laici eandem fidem et religionem professi subvertere tentabant,
tuum latus per defuneti avi cineres petentes et configentes, et 30
crimina, quæ capitalis hostis Gotscalcus avo tuo, dum viverent,
nunquam obiecerat, eadem redivivum objicientem mentientes.
Quod ipsum innocentiæ tuæ summum est argumentum, eos dum
non habeant, quæ in te merito carpant aut condemnent, mortuis
(de quibus desertå, ut ajunt, causa triumphum sperabant) bellum 33
indicere, sed tale, quod ad tuos demum lares pertingeret.
Cæterum neque inimicorum conjuratio aut caterva neque
temporum istorum iniquitas obstitit, quin se Gudbrandus, quod
erat, hoc est virum præstaret.