Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 233
LIBER TERTIUS
219
Ille velut pelagi rupes immota resistit, Deo in primis, con-
scientiæ et causæ integritate fretus. Quare nuncium cum totius
negocii instructione ad summum Magistratum in Daniam ablegat,
atque falsis istis in avum confictis criminibus apud prudentissimos
s Regni senatores obviam venit. Qui prædictum juris processum
facile intelligentes totam controversiam in Islandiam relegant
intactam, anni subsequentis 1593 Iulio ibidem ventilandam.
Quid fit? brevis est narratio: In foro Magno Anni 93. 24 de-
legati judices dictas tabellas et crimina iisdem contenta falsi
10 condemnabant. Actum Oxara 1. Iulii etc. Illi inquam judices,
quorum prius nonnulli easdem ne tangere quidem volebant, et
ut dictum, non examinatas ad supremum Magistratum remise-
rant, isti nunc, inquam, velut Circes virgå correpti et castigati
(quibus ut illa mentem prius ademerit, nunc restituerit subito),
15 vel fontis Dodonei (in quo prius judicii et acuminis sui faculam
extinxissent) halitu cerebrum irrorati et irrigati, nova luce in-
tellectus et judicii accenså, falsas (uti sunt) pronunciare non
dubitabant; idque nullis aliis argumentis, quam quæ prius pro
reo allata sunt. At qua causa? Nullå certe aliå (dicam enim et
20 dicam quod res est) quam quod supremi Magistratus integrita-
tem suå malitiå corrumpere æmuli nequibant. Hane legum execu-
tionem, hane causarum cognoscendarum rationem et modum,
hunc juris et judiciorum processum consideranti quomodo mirum
esse potest, quod nostrates quidam ad supremi Magistratus aux-
25 ilium per Oceani hane quantumvis immensam vastitatem con-
fugerint aut etiamnum confugiant? Vt autem hoc breviter ad-
notem, præter alia falsitatis argumenta, etiam hoc corruptis-
simæ, quas diximus, tabellæ habent: quod sesquilinea (plus
minusve) nomina testium continens (quibus etiam antiqua cera
30 respondet) antiquis characteribus et antiquo atramento constet
exarata.
Reliqua vero his tabellis contenta, quoniam antiquæ mem-
branæ nuper rasæ, præter illam sesquilineam nomina testium
habentem, alia oratio, aliæ res et verba autoribus falsi man-
35 danda erant, novis characteribus picta sunt, et novo atramento,
ut cuivis intuenti ad oculum monstrari potest. In cujus rei fidem
tabellæ istæ, licet conscisæ, adhue asservantur. Id autem nomina-
tim adnotare libuit, ne similis dolus in posterum ulli mortalium
259
u
Cur Islandi
quidam ad
supremi Ma-
gistratus opem
aliquando
confugiant?
Nota