Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 234
220
RERUM ISLANDICARUM
260 imponat, etc. Cum huiusmodi itaque falsariis Dn. Gudbrando
et cohæredibus aliquantisper res fuit. Contra quos clandestinos
hostes, quæ virulenta crimina, defunctorum cineribus impacta,
Dn. Gud. justam apologiam edi curavit; cuius argumenta pluri-
bus hic repetere nolui etc.
Quamvis igitur eo tempore multa cum judicibus expostulanda
fuerant, tamen Dn. Gudbr. pacis quam litium amantior (ut vel
eo solo contra calumniantes mendaces arguerentur) superato
hoc decumano malorum fluctu et partå de falsis istis in avum
defunctum criminibus victoriå contentus fuit. Et inimicorum livor
ab illo tempore hoc Gudbrandianæ causæ inopinato successu
tanquam de cælo tactus et spe nocendi male frustratus quievit
quidem aperté. Nam tacité et clanculum fovent in cinere flam-
mam; et quamvis
Pacevi orent manibus præfigunt puppibus arma.
Pardus enim non deponit maculas; et vulpes pilos non pellem
mutare solet etc., cui ut fidem facerem, possem exterraneos
etiam nonnullos in testimonium vocare; quos æmuli, ut olim,
ita ex illo quoque tempore ad nostri Gudbrandi nornen apud
superiores traducendum privatis suggillationibus et morsibus ar-
mare conati sunt etc. Sed frustra Herculi
Pascere livor iners odio s atur ar e furore:
Mors tua recta Deum facta timentis erunt,
Sit hæc ita attigisse satis; ad alia igitur pergendum. Circa
hæc tempora Sphettius quidam (nosti proverbium Lector) non
uni alicui solum, sed plerisque sacri ministerii collegis æmulus
et inicimus (nec mentior enim, ij xégxog xfj åXwnexi fiaqrvQel)
totum ministerium apud Magistratum summum gravi et atroci
calumniå deformare et diffamare sategit. Quam calumniam
propter Deum et concordiam publicam tacite hactenus substinui-
mus, Mundi ingenium agnoscentes, qui fideles Evangelii mini-
stros ut Ka&åQfiaxa quædam xal ålåaroQag judicat, quovis malo
dignissimos, et é Rebusp. aut tollendos aut impuné contemptui
261 habendos. Et cum ficta religione quidam tumeant et Divinum
Numen ac nornen in ore et sermone apud ignotos, quibus hoc
modo imponant facilius, frequenter habeant, ad ministrorum
verbi mentionem tamen ringi videas, å quibus sua studia et artes
reprehendi norunt nihilque antiquius habere, quam ut horum
5
10
15
20
25
30
35