Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 236
222
RERUM ISLANDICARUM
mala multas Resp. non conjecit? cpi?.oxé(>åeicc vel sola vel plu-
rimum in civilium negociorum administratione regnans quos non
subvertit populos? De ratione ex præbendis Regiis reddendå
plurimos audias solicitos; et recté, nec enim convenit ut summo
Magistratui ulla in re ab inferioribus fraus fiat. At de ratione s
muneris Deo reddendå, quotus quisque est anxius? Imo, si mo-
neantur, ringi videas et faciem totam atrå bile perfundi. Quid
vero præcordia adversus te spirent, deinceps sæpius sentire
datur et experiri.
Cic. pro Mil. Norunt omnes non Christiani solum, sed et ipsi Ethnici:io
Anst.x. Eth. maximam peccandi illecebram esse spem impunitatis. Experimur
enim non ita natum esse vulgus, ut pudori obsequatur, sed metui.
Nec ut abstineat å pravis ob turpitudinem, sed ob supplicia et
pænam. Parum itaque consulunt saluti communi, qui sive falså
misericordiæ specie, sive yiXoxsQSeCa illecti Gangrænam ad bra- is
chium et axillam serpere malunt quam digitum præcidere.
Nolunt facinorosis ædes sacras apud nos Asylum esse Eccle-
siastici. Reclamant et quidem ad ravim usque plurimi politici,
263 etiam Regia in hoc negocio constitutione adversus impiam illam
asylorum consuetudinem statuente (de qua fuit supra) non ex-20
pensa. At quid causæ subest, cur et in hane et in reliquas de
morum disciplina ex sapientissimo Regis nostri serenissimi man-
dato scriptas constitutiones quidam etiamnum minus consense-
rint? Possunt ab illis variæ prætendi. Ego vero si de verå eius
rei causå roger, videtur ista suppliciorum dilatio (immo subla- 25
tio) per asyla quæri, ut vel elabendi, vel vitam et salutem precio
redimendi viam et spatium facinorosi habeant.
Deinde etiam ut aliarum constitutionum incertitudine ipsi
sibi judices arbitrariam pænarum potestatem adsciscant.
Huic malo occurrite, hane scelerum impunitatem tollite, qui- 30
eunque Dei gloriam et Reip. salutem curatis; mentiar, si non et
meliores erimus et beatiores.
Id autem ut rect(i)us fiat, inprimis videndum, qui muneri-
bus publicis præficiantur; qua in re aliquid jam diu magno eum
dolore desideramus. Ecce ad navigium gubernandum magnus 35
fit et Artis et Ætatis delectus; et tu ad longe difficiliora civilium
munerum gubernacula nullo putas opus esse hominum delectu,
quin eo vel ignavi adolescentuli vel infames nebulones pro libi-
dine irrumpant?