Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 239
DE EDITIONE
CRYMOGEÆ C O M MONEFACT I O
225
266
vel: De edita Crymogæa Common. autoris.
Canem festinantem ajunt cæcos parere catulos. Quod si quando citra festinatio-
5 nem cuiquam accidat, tanto majorem admirationem håbet, cum festinationi quam
morse ab omnibus magis ignoscatur. Evenisse autem tale aliquid operis chalcogra-
phicis in enixione hujus typographici partus nemo non lectorum mecum confite-
bitur, immo conqueretur.
Etenim cum hic fætus me parentem et autorem salutet, adeo tamen nunc defor-
10 matus prodit, vt quasi ignotum obstupefactus reformidem. Interim tamen festina-
tionem bonis typographis non obfuisse vel inde constat, quod editio in tertium
usque annum, å quo primum cepta est, protracta sit ob varias, quas prætendunt,
hine inde iniectas remoras. De quå morå nihil ego queror: Magis enim auspiciis
aliorum et voluntate quam meå hæc ipsa prælis commissa sunt. Sed tam negligenter,
15 tam male et mendosé excusa esse, id vero est, quod mihi bilem, alijs nauseam mo-
vere posset.
Quid ergo hic, mi leetor, agam? Factum infeetum fieri nequit. Lucinamné igitur
de pravo obstetricatu appellem? Et conv(i)ciis incessam? An fætum supprimendo
abjiciam? Aut ver6 eundem, more Vrsino, refingam? et collyrium aliquod, ad hane
20 cæcitatem partus typographici profuturum, quæram? Certé litigiis male tempus
teritur: et quod jam omnium manibus ac oculis expositum est, facile non suppri-
mitur. Idcirco de efformatione seu reformatione cura est potior. Consignanda itaque
et adnotanda, quantum fieri potest, errata hujus libelli typographica magis insignia,
alioqui pene infinita. Non enim tantum verba et sententiæ perperam excusæ et
25 transpositæ; scilicet insuper periodi, commata, cola, semicola (vt vocant) alia
sublata, alia translata, mutata, ac interrupta quandoque, per novum paragraphum:
vt pag. 172. parag. 2, pag. 237. parag. 2, pag. 247. parag. 3, quæ omnia maximum
augent chaos et confusionem pessimam, adeo vt quantumvis cordatus et candidus1
leetor veram leetionem sine erratorum indice restituere non possit. Itaque quamvis
30 id cum fastidio conjunctum sciam, tamen propter humanitatem tuam, te Leetor oro,
vt menda graphica emendare atque ex hac eorundem adnotatione, si non aliter,
veram leetionem expiscari ne graveris.
Porro cum errata ista typographica duum sint generum: alia in verbis et sen-
tentijs vernaculis seu Islandicis (in quibus etiam Operis æquior esse volo), alia 267
35 in latinis et Græcanicis (licet Græcanica illa rarissime occurrant), ego posterioris
generis errata hic solum notavi, vernacula propter meos populares, quorum saltem
ista legere interest, seorsim emendaturus. Sed jam ad castigationes.
1 canditus ed.
15 BIBUOTHECA ARNAMAGNÆANA, X