Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 243
CAPUT I
Gronlandiæ aliqvalis Chorographia.
Scripturus aliqvid de Gronlandia nolo aliorum sententias,
qvi in suis insularum descriptionibus etiam hane terram attige-
s runt, sollicité conqvirere (sed nec nullas delibare), passim
omnibus obvias, in qvorum manibus Saxo Grammaticus, Mun-
sterus, Crantzius, Mercatoris Mappæ, Frisius, Zieglerus, Rein-
holdus, Neander, Myritius et alii id genus scriptores versantur.
Qvin potius ea summatim colligam, qvæ in nostrå gente historia-
10 rum studiosi de Gronlandia sua lingva memoriæ tradiderunt,
ita ut neqve repetitis extraneorum scriptorum sententiis, utpote
notis, leetori fastidium pariamus nec nostratium suppressis mo-
numentis (qvæ in hoc genere perqvam exigua sunt et rara)
ejusdem jueunditatem qvantum qvidem in nobis est frustremur.
15 Eam igitur maximæ continentis longis brachiis in Avstrum
et Boream exporrectam, qvæ Gronlandiæ nornen sortita est, a
promontorio occidentalis Islandiæ Snæfells Jokull dicto Oc-
cidentem versus qvatridui circiter navigatione distare perhibent
nostrorum hydrographorum veterum monumenta. De cujus situ
20 cosmographico præterea nihil adeo exqvisitum dicere habeo,
nisi qvod Iohannis Myritii (qvi anno 1587 scripserat) sententiam
a nostris ex parte confirmatum iri videam. Ait enim Gronlandiam
esse regionem cujus zenith sit in ipso polo Arctico; id qvod
a veteribus inter lavdes Haqvini Norvegiæ Regis ab Anno 1261
25 recenseri in ipsius historia depræhendimus, eum homagii Norvego
a Gronlandis præstiti mentio fit, qvod videlicet ipsius imperium
sub polum usqve se extendat Arcticum. Qvocirca etiam terra
2 Choro-] BC, Geo- A. 5 nullas] ullas BC. 7 Zeiglerus C. 11 neqve] +
ad A. 12 leetori] BC, leetoris A. pariamus < parcamus B, pariam C, parca-
mus A. 18 quatriduo C. 21 (qvi — scripserat)] -s- B. 23 id qvod] idqve B.
26 videlicet] vastum C (B def.).