Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 244
2 3°
GRONLANDIA
hæc ab allis terra subpolaris dicitur, qvod tamen de extrema ipsius
ad Boream parte inhabitabili intelligi necessum est, cum ipsa
continens miræ sit expansionis inde a Biarmiæ et Russiæ finibus
Novum orbem versus exporrecta qvodam qvasi gyro mare
glaciale et huic agnatas insulas complexa. Qvæ continentis vasti-
tas diversas naturæ proprietates cælo soloqve et salo alibi atqve
alibi admittit. Qvippe montibus excelsis perpetua glacie rigenti-
bus versus Boream incultam et inhabitabilem credimus, qvå parte
ab Islandia versus Corum distat, unde glacies illa Gronlandica
dicta sæpius ad Islandiam appellit. Qvæ alias prædictum illum
Gronlandiæ tractum adeo densa cingit, ut dubitare videatur
Hieronymus Tarraconensis, an mare sit illud qvod glaciale
vocitant, an vero terra glacie cooperta; qvæ tamen dubitatio in
nostros homines non cadit, qvibus glacies illa Gronlandica frustel-
latim confracta nimis nota est. Intensum vero illius tractus gelu
glaciei frusta, sive moles verius, qvarum crassitiem vel pro-
funditatem 30 cubitos excedere accepimus, satis arguit. Gron-
landiæ igitur continens, qvå sui parte ad Boream maximé vergit,
cælo, solo saloqve secundum veteres plærosqve intractabilis in-
habitabilisqve existit, unde veteri appellatione apud nos nornen
obtinuit Gronlandz obygder d: deserta Gronlandiæ; quamvis id
asserentibus Norvegis ipsi Gronlandi contradicebant his potis-
simum argumentis, qvod inter alia maris rejectamenta, qvæ ab
isto tractu appellerent, ligna qvædam ab hominibus elaborata
depræhendissent, qvodqve etiam capreas et oves peregrinas in
suis pascuis vagabundas errasse comperissent vel avribus signatas
vel cornu; in cujus rei fidem ovinum caput a Gronlandis in Nor-
vegiam allatum in æde vel alioqvi domo publica olim suspensum
legimus, unum Nidrosiæ, Bergis alterum.
Existimabant itaqve Gronlandi vastissimum illum suæ terræ
tractum borealem aliqvå sui parte id temporis fuisse habitatum,
aut certe ex insulis eidem tractui adjacentibus unam pluresve;
qvarum præcipuam sive insulam, sive peninsulam iidem Furu
1 ipsius] ejus C (B def.). 2 parte] C, parti AB. 3 Barraiæ C. 5 huic agna-
tas] in hoc sitas B. 9 Corum] eurum C. 12 Tarra-] B, Tarro- A, Tauro- C.
13 vocitant] vaticinant C. 16 sive] seu C. 17 cubitos] B, cubitus AC. 20 nornen]
tamen C. 22-23 potissimis C. 27 ovium BC. Gronlandia C (B def.). 28 alio-
qvi] aliqua C. suspensum olim C. 33 præcipuam] unam C (B def.). Furu]
hewru C.
s
10
15
20
25
30