Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 245
GRONLANDIA
231
strander appellabant, qvod nornen å pinu sylvestri ibidem pro-
veniente (illis fura, Germ. føhrenholltz) natum videtur.
Sed ut(ut> illa se habeant certé ingens est ille tractus borealis,
ad qvem superandum asserunt veteres 21 dierum spatium non
5 satis esse, eumqve a tribus montibus nivosis dividunt, qvorum
primus maximé borealis incognitæ fuerit extensionis. Alter 14
dierum iter absumeret, tertius Gronlandiæ habitabili nempe
proximus 7 dierum iter navale poscat; ibique appellari tradunt
montem Hvitserk å nive dictum, qvasi alba tunica, qvem Gemma
10 Frisius ait situm inter Islandiam et Gronlandiam, inqve ipsius
vertice constructum a piratis duobus qvadratum navticum. Qvod
ipsum apud nostrates non reperio, qvin potius montem Hvitserk
in ipsa Gronlandiå situm esse illumqve (ut vetus est apud nos
fama et opinio) simul cum promontorio occidentalis Islandiæ
15 navtis dimidium iter Gronlandicum emensis sudo cælo conspici.
Atqve ita mons Hvitserk Gronlandiæ borealis sive desertæ pars
et terminus, qvantum intelligo, australis erit.
Gronlandiæ vero medietas olim potissimum habitata a monte
Hvitserk versus Lybonotum devergens clementius cælum, solum
20 fertilius, salum etiam mitius experta est.
Porro ad Austrum Gronlandia terminatur freto angusto,
veteribus Ginnun(ga)gap, qva se Oceanus in maria hæc Septem-
trionis infundit. A qvo freto ad Gronlandiæ medietatem sive
partern habitabilem non exiguum terræ spatium intercedere
25 censemus, qvod non fuerit olim a Gronlandis occupatum; qvam
terræ partern qvidam veterum appellavere Scrælingia land ab
incolis qvi Scrælingii dicti, alii Pygmæos vocant, ob staturæ
modum perexiguum, de qvibus infra. Alii qvoqve peculiarem
hujus maris insulam fecere Scrælingiam sive Scrælingorum ter-
30 ram, ut dicetur. Ergo Gronlandiam australi sui parte, qva ad
feliciorem et fertiliorem illam mundi plagam vergit, majori
qvoqve plurimarum rerum ubertate gavdere verisimile est, qvæ
res hodie navtis qvam nobis longe melius innotuit. Atqve hane
2 forhenholtz B, Fohreinholtz C. 6 fuerit] fuerunt C. extensionis < magni-
tudinis B. 8 iter] -f- C. 9 dictum] BC, dictus A. 12 montem] -f- B. 14 occi-
dentalis] Australis C. 16 Hvijtserkur B. 17 erit] est B. 19 Lybo-] Lybiæ C.
22 Septen- BC (semper). 27 Skrælingiar BC. 30 qva] -r- C. 32 plurium C.