Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 247
GRONLANDIA
2 33
Sic enim iJla topographia in nostris antiqvitatibus exprimitur:
Risaland liggur til Nordurs aff austur veiginum, oc fiadan til
Landnordurs liggur f)ad Land er Jotunheimar heita og bua |)ar
trøll oc ovætter, oc ]}adan til motz vid Gronlands obygder {)ad
5 Land er Svalbardi heiter oc bua |>ar ymsar f)ioder.
Atqve hæc est ex mea opinione Gronlandiæ distinctio in
borealem desertam, mediam habitabilem et australem å Gron-
landis olim non habitatam; qvæ opinio si aberrat a vero, ego
qvovis tempore veriora monstranti avrem et assensum dabo.
10 CAPUT II
Gronlandiæ habitabilis topographia et natalis.
Gronlandiæ chorographiam talem, qvalis haberi potuit, ejus-
dem partis habitabilis (avt habitatæ olim) topographia excipit,
illi (c(h)orographiæ nimirum) qvantum ad artem non absimilis,
is hoc est manca et mutila, qvalem eam nobis veterum monumenta
suppeditant, nam recentiorum auxilium hic nullum. Eam igitur
ab inventore exorsi per ejusdem itinera et sedes perqve coloniam
vicinæ gentis eodem translatam conseqventer exponemus.
Porro Gronlandiæ inventor fuit Ericus Ruffus (hinn Raude),
20 Islandiæ occidentalis incola, Anno Christi 982, idqve occasione.
Fuit Gunnberno cuidam Norvego nornen, qvi patrem habuit
Ulfonem Kraku o: cornicem. Is navtico vitæ generi addictus in
hoc mare glaciale delatus est repperitqve insulas non procul ut
fertur a latere Islandiæ, qvod coro vel circio vento præcipué
25 exponitur, abjacentes, qvibus de suo nomine nornen fecit Gunn-
biarnar sker; insulas enim minutas nostra lingva Sker nuncupat.
Eidem Gunbiornoni in hac jactatione diuturna magna qvædam
terræ ignotæ continens visa est, sed visa tantum, non accessa.
Qvi postea fluctibus exemptus ignotæ terræ rumore multorum
30 avres replevit. Qvo accensus Ericus Ruffus ad hæc etiam inimi-
citiarum, qvas id temporis cum sympatriotis gerebat, pertæsus
2 Risa-] Rus- C. Nordur BC. 3-4 er — Jiadan] -5- C. 4 Grænlands B. 5 er]
sera B. 16 hic auxilium C. IS viciniæ B. 20 idqve] + hac B. 24 vel] et C.
25 abjacentes] B. 26 enim] non C. lingvas B. 27 Gunnbernoni B.