Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 260
246
GRONLANDIA
CAPUT VI
De Thormodo qvodam Islando olim Regis Norvegiæ
Olai Crassi aulico.
Proxima narratio erit de Thormodo Kolbrunarskalld dicto;
hic socium habuit confæderatum Thorgeirum Havardi f., et
hunc Islandum virum fortem et strenuum, ut vel hine liqvebit.
Is enim mercatoriå navi comparata in exteras regiones disces-
sum ex patria meditans ventos secundos in portu borealis Is-
landiæ Slettu expectabat; appulit porro forte in eundem por-
tum navis Gronlandica mercibus onusta Norvegicis, cujus navar-
chus Thorgrimus Throlle, qvi qvamvis Gronlandiæ prætor non
est tamen nautieum vitæ genus aversatus. Eum Islandus rogat,
pacificé veniat an secus? Annuit Gronlandus. Nihilominus more
Islandorum veteri, ubi seditiones et tumultus metuebantur, pacem
et immunitatem utrinqve solenni verborum formula per delectum
ad hoc præconem pangunt. Nec diu qvod Thorgrimi sociorum
unus Thorarinus Ofse (o: ferocia) cæsum antea ab Islando
familiarem et tribulem suum inaudivit. Nulla mora: sacra pacis
et immunitatis jura Gronlandi rumpunt, omni exuto pudore,
deqve Thorgeiro per insidias opprimendo consilium ineunt;
nec ausi sunt LX Gronlandi eum Thorgeiro XX tantum sociis
stipato aperto Marte congredi. Insidias igitur tales struunt:
Merces in terram sudo cælo exponunt Gronlandi, et Thor-
geirani XII navtæ in terram aqvatum descendunt, ex qvibus duo
merces Gronlandicas inspecturi et sibi nihil metuentes continuo
interficiuntur, ex reliqvis sex ad fontes necantur, qvatuor in
vineula conjectis.
Thorgeirus nec insidias nec sociorum necem persentiscens
depræhendit inopinato suum navigium fune ductario eum Gron-
landica navi conjungi lateraliter; irruunt continuo armati Gron-
landi sexaginta in Thorgeirum vix octo adjutum, qvorum im-
petum ille bene diu et usqve ad hostium admirationem sustinuit.
3 Olavi C. 6 strenuum] virennuum [/] B. 7-8 comparata — discessum] C.
8 in] -7- B. 3 exspectabat B. 10-11 Navarcha B. 11 Trølle B. prætor] -f- esset C.
11-12 non est] post aversatus C. 14 raetuebant C. 18 pangebant C. qvod] qvi-
dem C. 19 immunitatis] -f- ferocia, sed deletum, A. 22 Marte] BC, marti A.
28 Thorgeirius C. sociorum] suorum BC. 30 irruerunt B. 32 diu et] diuque C.
s
10
15
20
25
30